# Dissertationes Academicae front.1.6-10

Johann Heinrich Boeckler, Dissertationes Academicae, front.1.6 to front.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-boeckler/dissertationes-academicae/front.1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-boeckler/dissertationes-academicae/front.1.6

Distinguebat iucunditatem nobilissimae consuetudinis, literarum peritia, et imbuta, modo gravitatis genio, modo lepore hilaritatis lingua: Gallice, apud peritos; ubi tempus et res suadebat, Latine facunda. Ea denique illis diebus vidi, memorique animo reposui, quae designatae aliquantum in hoc volumine Germanici Caesaris peregrinationi, nisi quod ibi matura, hic prima adolescentia, rebus formam et modum dedit, merentur comparari. Si praesertim accedant documenta tam divini ingenii, Magnorum Principum aulis visendis alibi occupati. nostra enim oratio ad unum locum pertinet. Licuerit autem mihi, SERENISSIME AC CELSISSIME PRINCEPS, apud Tuas aures hactenus illa commemoratione perfungi, quem prae ceteris omnibus scio exempli huius nobilitatem intelligere. Quam non vulgaris consilii est, antequam in Galliam, in Italiam eatur, Germaniam suam perspexisse, ubi praecipuus peregrinationis fructus offertur? Quis de rebus exteris recte iudicat, qui domesticas ignorat? Illud autem singulare, sed rectissimi, ut arbitror, inventi est, quod per intervalla, atque ita maturius, itinera eiuscemodi suscipiuntur: quae felicitate indolis, et comitum ac rectorum opera, ad illustris institutionis disciplinam aptari, referri, adiungi queant; ut ne laxata quidem aut interrupta studiorum, quae magnam fortunam iuvant ac decent, serie, ad metam civilis prudentiae et robustae virtutis perveniatur. Ita futurum est, ut Peregrinator noster potius ipse exteris, quam omnia exterorum ipsi admirationi sint. A Te profecto, SERENISSIME AC CELSISSIME PRINCEPS, cui et ingenuae artes totius orbis disciplinam ac notitiam tradiderunt, et primae sortis ingenium nihil occlusum esse patitur, et peregrinationis vere illustris documenta maiorem quam pro aetate sapientiam conciliarunt, omnia ea exspectare fas est, quibus Germaniae felicitas ornetur, atque augusta Heroicae Domus merita in aevum propagentur. Exempli autem quod primus dedisti, non laudatoribus modo dignis, sed felicibus praesertim imitatoribus (ita precor) perpetuum celebraberis. Accipe facilis ac clemens, SERENISSIME AC CELSISSIME PRINCEPS, votum CELSITUDINI TUAE Argentorati 5. April. 1658.

---

Johann Heinrich Boeckler, Dissertationes Academicae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/boecklerdissertationes_1.xml.
