# Dissertationes Academicae front.3

Johann Heinrich Boeckler, Dissertationes Academicae, Ad Lectorem Praefatio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-boeckler/dissertationes-academicae/front.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-boeckler/dissertationes-academicae/front.3

PRodeunt denuo, B. L. DISSERTATIONES BOECLERIANAE, olim ipso Auctore curante, uno fasciculo iunctim editae, sed in minore exemplarium copia à multis hactenus desideratae. Etenim ut eius Viri omnia, ita haec laborum Eius Academicorum pignora, in pretio habere nondum desiit orbis eruditus: cui iterta hac Editione gratificari non abs re visum est. Et nos quidem illum multiplicis eruditionis thesaurum, cuius usus iam fieri coeperat arctior, non integrum modo et qualis olim comparuit, sed insuper haud parva acdessione, ex ipsius Auctoris opibus locupletatum exhibemus. Iis enim quas prior collectio habebat, Dissertationibus adiunctae sunt plurimae aliae, antehac nonnisi semel et seorsim impressae; quarum nonnullae ob raritatem adeo delitescebant, ut vix in hac Urbe, id est, natali earum solo, reperiri singula exemplaria potuerint. Est praeterea, qui utentium commodis haud parum inserviet, additus Index, quo prior Editio carebat. Excipient propediem hunc Tomum I. aliae sub eodem nomine Dissertationes, partim Auctorem BOECLERUM agnoscentes, partim sub auspiciis Eius habitae: tum Orationes Eiusdem et Programmata. Quae omnia ut politioris literaturae amantibus ultro se commendant, ita vino vendibili non opus erit suspensa hedera. Vale L. B.

---

Johann Heinrich Boeckler, Dissertationes Academicae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/boecklerdissertationes_1.xml.
