Latin
11
Johann Jakob Scheuchzer, Charta invitatoria 11
Unproofread scanNot analysed yet
Abietes omnium proceriores, &sic etiam Larices, quot pedum sint in Altitudine, Circumferentia &Diametro? Ex Castanearum fructibus quot modis parentur edulia, &quomodo illa appellentur, cujus item sint usus in Medicina? Ex pomis &pyris, quae conficiantur Pyracea, Pomacea? Ex Aquifolii Cortice ut paretur viscum? Tiliae quaenam prae aliis sint magnitudine, &structurâ artificiosâ spectabiles? Ex Larice ut eliciatur resina Laricea, vulgò Terpentin /Glorien? Vitium quae sint differentiae, quae nomina, cultura, quod genus soli quaevis ament aut fugiant? Vina Helvetica quae sint praestantiora? quot annos durent? Frumentorum &Leguminum quae genera; quae faecunditas: quibus praecipuè locis crescant; quae sit differentia in matritate &bonitate eorum, quae in agris siccioribus, arenosis, lutosis, lapidosis, paludosis, montanis vel planioribus, proveniunt? Animantia Quadrupedia, uti Bovinum genus, Castor, Cervus, Capreolus Equus, Erinaceus terrestris, Felis sylvestris, Ibex, Lepus, Lutra, Lupus, Lynx, Mus Alpinus, Mustela, Martes, Putorius seu viverra, Rupicapra, Sciurus, Talpa, Taxus, Testudo terrestris, Vulpes, Ursus &c. quibus praecipuè delectentur cibis aut pascuis? Qua ratione vel capiantur, vel enecentur, vel cicurentur? igil dibzy G Googl 136. Quibus inserviant Usibus Carnes, Pelles, Cornua, Axungiae &c. 137. Quibus aliis animantibus insidientur, &quomodo? 138. An, &quando colorem mutent, album vel induant, vel exuant? 139. An, ubi, &unde generentur bruta monstrosa, uti Moschelaphus, Hippotaurus &c. 140. Speciatim circa Boves, Tauros, Vaccas, Vitulos observandum 141. An magnitudine, robore, &sapore carnis alia ab aliis differant? 142. Vaccae quot libras Lactis indies fundant? 142. Quanam proportione decrescat Lactis pro ventus tempore hyberno? 143. In vitulis, vaccis, Rupicapris, reperiundae pilae pilosae, Haarballen /an magis in uno monte, ex hac vel illa pastura generentur, quàm ex alia?