Latin
14
Johann Jakob Scheuchzer, Charta invitatoria 14
Unproofread scanNot analysed yet
Speciatim attendi merentur, quibus regio nostra est fertilis, Lapides peculiari quadam figurâ inclyti, Figurati inde dicti, quales Exempli loco sunt Ammonites, seu Hammites, Pisolithus, Belemnites, Cochlitae, Conchitae, Cornua Ammonis, Fungi lapidei, Caryophyllei lapides, Glosso petrae, salicitae seu Phyllitae, Crystallus, Judaicus Lapis, Gammaroides, spinosus Lapis, odontoides, ostreitae, Echinitae, Ombriae, Astroitae, Patellae lapideae, stalactitae, Tosi soliis arborum lapidefactis praegnantes: In Marmoribus &fissilibus à naturâ depictae figurae brutorum hominum, sanctorum, Arborum, herbarum &c. silicibus impressae figurae variae characterum, Crucis, foliorum &c. De Tesseris Badensibus lapideis quae haberi possunt observationes circa eorum substantiam, matrices, soli naturam, qualitates &c. Succi Concreti, sulphur vivum, flores sulphuris in Thermis reperiundi, Vitriolum, sal commune, ex salinis vel lapidibus, Nitrum verum &vulgare, seu sal Petrae, ubi inveniantur, quomodo separentur, decoquantur &c. Terrae cum affinibus aliis, ubi reperiantur, &quibus inserviant usibus, ut Boli, Chrysocolla, Creta, Gypsum, Lac Lunae, Margae, Ochra, Tripolis, Unicornu fossile; cujus consideratio peculiarem certè meretur locum? Carbones fossiles ubi inveniantur, &an praeter usum foci ad alios quoque fines adhiberi possint, sicut de Vallesiis testatur Simler. p. 2. quòd calcem inde parare noscant? Metalla, &corpora Metallica, Aurum, Argentum, Plumbum, Ferrum, stannum, cuprum, Argentum vivum, Antimonium, Marcasitae, Aurichalcum, &c. ubi reperiantur, quomodo è venis extrahantur, ex sabulo vel luto eluantur, depurentur, fundantur? Annon reliquiae quaedam diluvii, aliarumve demersionum subteranearum hinc inde offendantur, sicuti de navi 100. brachiis sub Terra A. 1460. prope Bernam in venta, cum velis, anchorisque effractis, &40. hominum corporibus, testatur Bapt. Fulgos, collect. S. dictor. &factor. I. I. c. 6. Digitized by pogle Mξις) 173. Patria nostra quoniam lactifera est Regio, lubet coronidis loco subnectere seqq. Quaestiones?