Latin
2
Johann Jakob Scheuchzer, Charta invitatoria 2
Unproofread scanNot analysed yet
Aspera est, fatemur, Regio nostra, &vel aspectu horrida, sed, credant exteri, nec inculta, nec in abjecto mundi Angulo posita, ubi Natura veluti à Labore defessa promiscuè saltem &absque ullo ordine deposuerit id, quod aliis Regionibus fuerit vel molestum, vel inutile, vel haud necessarium. Facilè equidem foret ostendere, Naturae tot &tanta prostare in Helvetia nostra dona, miracula tanta, quanta vix ullibi. Patebit id, ubi eam, quam texere coepit Celeberrimus noster, καὶ νῦν ἐν ἀγίοις Wagnerus, amplioris Historiae Helveticae Naturalis telam, DEO, summo Naturae Rectore benignè annuente, pertexuero, vel pro viribus saltem continuavero. Tanti certè moliminis est hoc opus, ut non, nisi pluribus adjutus, non, nisi plurium annorum decursu notabile quid efficere mihi praesumam. Tantae &tam giganteae molis sunt Naturae Helveticae Alpes, ut ad res varias, Theologo, Medico, Politico, Oeconomo, Mechanico scitu necessarias, quae inibi delitescunt, inveniendas &eruendas, gigantum quoque operâ &adjumento opus sit, per quos Magnos intelligo, Eruditos, curiosos, atque expertos per universam Helvetiam viros. Vos igitur compello, VIRI Nobilissimi, Patriae Amantissimi &Consultissimi, quibus Reipublicae nostrae Libertas, conservatio atque Encomium curae cordique est, Vos omnes qui Musis litatis, omnis generis litterati, Vos, Nobili stemmate nati, quibus venationes Curae sunt atque delectationi, Vos ite a compellare non dedignor, infimi etiam ordinis Viri curiosi, Piscatores, Gregum Pastores, Alpicolae, Agricolae, Fossores, Rhizotomi: Vos eâ quâ par est atque decet erga superiores modestiâ, animique submissione, erga alios humanitate, rogo, ut cec Dog ug 3) n in vestram &Patriae laudem, observationes cujusque generis naturales undecunque conquiratis, vel eas saltem, quae sponte sese offerunt &gratis, gratis etiam, sicubi libitum, sicuti mihi gratissimum fuerit, communicetis.