Latin
5
Johann Jakob Scheuchzer, Charta invitatoria 5
Unproofread scanNot analysed yet
Filamenta Beatae Mariae, der Sommerzug /quando praecipuè conspiciantur, &unde oriantur? Nivium figurae variae, Stellares, Roseae &c. observentur, &differentia annotetur? 23. Nivium aspectus perpetuus an &quomodo visum laedat, vel prorsus occoecet? 24. In Nive an, &quamdiu cadavera maneant incorrupta? 25. Labinae unde oriantur, &quâ praecipuè Aëris temperatum? 26. Labinarum quae dentur species seu differentiae? 27. Labinae, quae damna inferant? 28. Labinae quomodo evitandae? 29. Labinis involuti quomodo &quamdiu vivant? 30. Paraselenes, Parelii, Irides tam solares, quàm Lunares, Halones circa Solem, Lunam, Stellas, quot, quando conspiciantur, quomodo sint colorata, quamdiu durent? 31. Circa Irides peculiares desiderantur observationes, quae fiunt ad Catarrhactas Aquarum? 32. De Iridis illo segmento quod vulgò Windzeichen nominamus, quae sint variorum opiniones? 33. Chasmata quando observentur, quid illa antecedat, quid sequatur? 34. Glacies Alpium inveterata, Firn vel Gietscher /an naturam Glaciei tandem exuat, vel saltem majus temporis spatium poscat pro liquatione? 35. Glacies illa Alpina quibusnam inserviat usibus, ad rem Oeconomicam vel Medicam? 36. Glacies eadem Alpina an Terram subjectam à montibus repellat? 37. Quae sit communis salubritas aut insalubritas Aëris? 38. Quinam morbi Epidemici nascantur ex Aëre?