# Charta invitatoria 7

Johann Jakob Scheuchzer, Charta invitatoria, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/charta-invitatoria/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/charta-invitatoria/7

16. Annon conspiciantur quandoque Nubes Lacubus illis insidentes, vel in eos sese demittentes? 57. Lacubus etiam majoribus annon certis quibusdam temporibus Anni innatare videantur spumosa quaedam excrementa? quod Phaenomenon si Lacui Tigurino accidat, dicimus, der Ste bluͤhet? 58. Lacus aut piscinae an dentur, quarum pisces habeant certam quandam sympathiam cum possessoribus? sicuti de Piscinâ Coenobii S. Mauritii apud Vallesios testati sunt viri graves, Jos. Simler. descr. Valles. p. 33. Var. de Fascin. l. 2. c. 4 &c. quòd si quis ex piscibus moriatur, brevi unus è fratribus sequatur? Fluviorum Catarrhactae & Catadupae montanae, cujus sint altitudinis? 60. Quot horarum intervallis à Catarrhactis audiatur strepitus? 61. An Aqua Catarrhactarum resolvatur delapsu suo in fumum vel vapores, & an fumi isti sint olentes? An ex earundem delapsu oriantur Venti, an & quando conspiciatur Iris? 63. Aquae quorundam locorum, an imminente pluvia sponte turbentur, sicuti de Aquis in Coemiterio pagi S. Stephani Territorii Bernensis, ἀντόπτης est testis Rod. Rebmann colloque de mon64. Fontes an sint, qui nomine suo vocati turbentur vel exundent, ficuti de Fonte Lacûs IV. Civit. Sylv. im Bruderbalm / ditionis sub Sylvanorum perhibetur: de quo Vagnet. Helv. Cur. p. 143. 65. An dentur hinc inde mortis vel infortuniorum praenuntii, sicuti Phil. Camerar. Hor. subcisiv. Cent. 3. §. 15. tradit: In Baronatu Hohensaxio solere ex altissim is illis montibus, qui Baronatum ab Abbatiscellana ditione intersecant, lapidem cum fragore in agrum arcis Forstegk decidere, quoties uni ex illa familia mors imminet? Fontes an sint Perennes, an temporarii? Fontes temporarii, quibus praecisè mensibus, diebus vel horis fluere incipiant, & quibus desinant? 68.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Charta invitatoria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Charta_invitatoria.
