# Herbarium diluvianum 10

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, ADDITA AB AUCTORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/10

Pleraque tamen, eaque copiosissima, Testacea Diluviana prostant in toto Montis Jurae tractu à Scaphisiano agro in Burgundiam usque per Territorium Tigurinum, Comitatum Badensem, Ditionem Solodorensem, Bernensem, Basileensem, & Comitatum Neocastrensem protenso. Hujus rei oportet aliqua sit causa Physica. Ego hanc ex situ conjecto. Crustae Terrae exteriori fractae summitas est in summis Alpibus Helveticis, Gothardo, Adula, earumque brachiis. Hinc descenditur gradatim, sive deprimuntur strata ad Littora, & ipsum fundum Maris, non tamen per Planum inclinatum continuum, quin hîc ibi surgant aliae inaequalitates montosae, ortae ex speciali stratorum interjacentium fractura, & subsidentia horum, elevatione illorum; Hinc protensio vallium, & Montium Fluminumque fluxus, versùs omnes quidem plagas, praecipuè verò versùs meridiem & septentrionem, atque versùs ortum & occasum. Ultimi hujus generis prominentiae sunt Jurae, limitaneus primus Lapis, quò Testaceorum, Crustaceorum, & Vegetabilium Aquis innatantium inter summas Alpes, & Jurae Juga fuere devolutae, ut adhuc ibi tum in interaneis, tum in Agris superficiei, & Montis ipsius dorso passim & magnâ copiâ inveniantur; provolutis ulterius, quae Jugum transfluxêre, undis cum suis primi orbis Animalis & Vegetabilis reliquiis, in Alsatia, Palatinatu, Lotharingia, Belgio Inferiori obviis. Eadem ratio est, cùr versùs Meridiem non statim Diluvianas reliquias sistant Lepontiorum & Rhaetorum Juga, sed Veronensia cum Apenninis. Non impedit generalis haec regula, quò minùs hîc ibi in locis intermediis fuerint deposita tum Animantia, tum Plantae, quae scil. vel motum colluviei integrae assequi non potuerunt, ut vegetabilia leviora, (unde tot in Helvetia Turffifodinae, seu Cespitum bituminosorum ingens apparatus, qui nunc demùm in usum trahi incipit) vel aliis gravioribus adhaeserunt, uti spica nostra frumentacea, vel in coeno lutoso sese sepeliverunt Animantia, ut Pisces Glaronenses saxei. Nimirum adhaesere passim Plantae, spraesertim Capillares, materiae stratorum viscidiori, quacum fuêre hîc ibi, convenienter Legibus Gravitatis, sepultae, & sic ab interitu conservatae, ut si non vita, figura saltem, restet. Piscium alia paulò est ratio. Natârunt hi in Aquâ Diluviali hinc inde, prorsum, retrorsum, emersurae ex coeno, & Liquidum vitae suae conveniens quaesiturae, passim tamen evitantes Charybdim, incidêre in Scyllam, demersi vel in saxa crassiora, unde, veluti ex Inferno, nulla redemtio, vel inter strata tenuiora, unde in hisce postremis temporibus, eruditis simul & curiosis, eruuntur, & veluti ex carcere quater mille annorum liberantur, ut Testes sint Innocentiae propriae, & criminis alieni.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
