Latin
ADDITA AB AUCTORE
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 12
Unproofread scanNot analysed yet
Ita Coiconsentiunt invicem Phaenomena, ut ex Reliquiarum uniformi collatione detegere potuerim ipsum tempus Anni, quo Diluviana Inundatio contigit, &speciatim determinare ipsum mensem Majum; non mihi obviam venit in tanta rerum, quas oculis meis usurpavi, multitudine unica Planta, vel aliud corpus, quod referri possit ad ullam aliam constitutionem Anni: nihil, quod maturius est, vel serius; nihil, quod provectiorem habuerit, vel molliorem aetatem quàm nunc communiter habent in memorato mense. Non desunt alia Animalis, quod ante Diluvium vixit, Regni Phaenomena, quae plura alia nec minùs demonstrativa, suppeditant in eundem finem Argumenta. Ast enimverò in generali hac demonstratione subsistit celeberrimus Vir, specialiorem Reliquiarum recensionem, &Calculi ipsius evolutionem reservans pro ampliori Opere, ad cujus elaborationem vires &vitam mecum apprecabuntur ex animo omnes boni. Ego veluti anticipando nunc sisto Spicam Frumenti semimaturam, quae certè non ad Autumnale, vel Hyemale tempus, sed ad Vernum referri debet, sed passim in hoc opusculo vegetabilia alia, &Animalia, quae huc collimant. Gloriae mihi duco singulari, inserere heic judicium ut subactissimum ita faventissimum, Ill. Actorum Societatis Regiae Gallicae Collectoris. Voila des nouvelles especes des Medailles, dont les dates sont &sans comparatson plus anciennes, &plus importantes, &plus sures, que celles des toutes les Medailles Grecques &Romaines. Hist. de l’Acad. Roy. 1710. p. 28. Edit. Belgic. In gratiam eorum, qui calculi ipsius sunt curiosi, ὡς ἐν ἐπιτομῇ integram sistam Diluvianae Inundationis seriem Chronologicam, viam monstrantibus ipsis Sacrae Scripturae Textibus. Gen. VII. 10. Et factum est, post septem dies, venerunt Aquae Diluvii super Terram. Septem scilicet dies ante ingressus est Noachus Arcam cum sua Familia, &Animantibus, quàm Diluvium coepit: ita ut septem hi dies etiam ingrediantur calculum de mora Noachi in Arca. Gen. VII. 11. In Anno sexcentesimo vitae Noah, mense secundo, decimo septimo die Mensis, eodem scilicet die, rupis sunt omnes Fontes abyssi magnae, &senestrae coeli apertae sunt. Hìc in sententiarum divortia abeunt Chronologi Commentatores. Intelligunt quidam Mensem secundum Civilem, qui octavus est Sacer, Marchesuan dictus, Josepho Μαροονάνη, &Octobri nostro, praecipuè verò Novembri respondet. Diem 13. Octobris Anno ab Orbe condito 1657 numerat Scaliger; Spanhemius ad Novembrim transit: Usserius diem 7. Decembris determinat. Juxta hos Inundatio coepit Autumno, vel ingruente Hyeme. Ast sunt alii, quibus &nos calculum adjicimus, qui Mensem secundum Sacrum intelligendum volunt. Est hic octavus Civilis, Iiar dictus, respondens Aprili, praecipuè Majo. Diem 7. Junii pro initiali ponit Langius. Nos intra Maji confinia manemus, eligentes potiùs diem 4. vel 5. Maji ex Kalendario Hebraico Seb.