# Herbarium diluvianum 13-2

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, ADDITA AB AUCTORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/13-2

imminutae essent Aquae à superficie humi, at columba non inveniens, quò pedem reponeret reversa est ad eum in Arcam, erant enim Aquae in superficie universae Terrae. Ille verò exerta mani recepit eam, introduxitque eam ad se in arcam. Septiduum expectavit post corvi emissionem, ut adeò columbae primae evolatio incidat post medium Februartum. GEN. VIII. 10–14. Porrò quum expectasset alios septem dies, rursus emisit Columbam ex Arca, quae veniens ad eum sub vesperam folium oleae decerptum in ore suo gestabat.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
