Latin
ADDITA AB AUCTORE
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 16
Unproofread scanNot analysed yet
Adiantum foliis minutim in oblongum scissis pediculo viridi. C. B. Pin. 355. Color Lapidis, qui induratae paulò Margae speciem praebet, est cinereus, ast Plantae ipsius ater; Locus natalis sunt Fodinae Lithantracum ad pagum Altwasser duobus à Suidnicio milliaribus in Silesia. Idem hoc videtur, quod cum Maro, Majorana, vel Dictamno Cretico comparat Myl. Sax. Subt. p. 39. Fig. 5. ad p. 26. Ab eodem eandem Plantam margae cinereae subinde colore Martiali tinctae impressam obtinui vom Schwartzwald ex Silesia. Habet &Lutidius Lith. p. 108. Adianthum album sive Rutam murariam Schisto Carbonario impressam. Fig. 8. Sistit quoque Plantulam Fig. 2. similem nigrofusci coloris in Lapide griseo, ex Fodinis Manebachensibus, &ex Silesia. Potest hic, si quis alius hujus generis Lapis, referri inter dubios, vel si mavis, amphibios, &vel ad Diluvianas Plantarum reliquias referri, vel ad Terrigenos. Nulli proptereâ dicam scribam, sive prius elegerit, sive posterius, usque dum certiùs simus informati. Priori tamen opinioni ego accedere interim malo. Fig. 9. In eodem Lapide cinereo Silesiaco duplicem monstrat Plantulam: una ad Filices referenda videtur, altera ad Filiculas. Illi accedit Trichomanes minerale longisolium sive Lithotrichomanes longioribus foliis integris donatum. Luid. num. 197. Fig. 10. Videtur etiam Filicis Species in Lapide Manebachensi. TAB II. Cig. 1. Lapidem sistit fissilem cinereo fuscum ex Museo Civico Tugurino, cui impressum cernitur Equisetum, &quidem, si conjecturae locus. Palustre brevioribus foliis polyspermon. C. B. Specialem attentionem heîc merentur 1. Rami, vel surculi ex eodem caule, vel radice, si mavis, prodeuntes, &ad angulos quidem acutos, qui dubiam reddere possent Equiseti denominationem, quandoquidem ex radice reptante perpendiculariter surgere solent stolones. 2. Rami geniculati. 3. Folia è singulis geniculis in orbem prodeuntia 6–8. ad 12. &plura.