# Herbarium diluvianum 18-2

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, ADDITA AB AUCTORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/18-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/18-2

generis. Unum ex his, quae depingere jussi, est Sorbi albinae J. B. seu Alni effigie lanato folio majoris. C. B. quae Crataegi characterem & nomen fert apud Tournefortium. Alterum angustius trinervium videtur Plantagineum, determinatu non ita facile, ut prius. Circa hunc Lapidem observare est, non mihi constare certò, an Diluvianis sint adnumerandae figurae ei impressae, an Post-Diluvianis. Fieri enim potest, ut arena per montium parietes devoluta secum ferat deflua ex Arboribus folia, quae molli adhuc materiae vestigia sua imprimunt, vel, ut folia strato alicui jam impressa superinducantur alio strato arenario, omniaque tandem coalescant in saxum, quemadmodum videmus, quotidie folia Arborum nasci in Tofo. TAB. III. Cig. 1. Elegantissimum est fatalis Inundationis productum. In eodem Lapide nigro è Fodinis Faringdonensibus Angliae eruto, & à Ioodwardo dono dato, conspicui sunt Stipites varii seu caules Plantarum, speciatim Arundinis, folium item Plantae con14 ferendae cum Fig. 6. Tab. IV. sed cumprimis oculos ad se rapiunt surculi Trichomanis sive Polytrichi officinarum C. B. Trichomanis, sive Polytrichi, J. B. adeò affabrè elaborati, & atrâ suâ Tincturâ à reliquo Lapide discernendi, ut nemo non Plantam primo intuitu distinguere, ac nominare possit. Non ignorant, quibus Planta haec est cognita, ex eadem radice plures erigi surculos, nec proin mirabitur, si & hîc in eodem Lapide videat sex septemve surculos foliosos ad eandem fere plagam directos. H. ac Reverend. Johanni Paulo Bignonio Tarisiensi AbbatiQ Quintini, Concitiario tetus ordinario. G. et Exc. Getro Valxenter Totentus. Reip. Gelgicae ade sac. Caec &α. se renias Regem. Roman. C R. S. Comitia &c. Respp. θebν. et Rhaet Abt extr. Fig. 2. Non duntaxat impressum Plantae alicujus vestigium sistit, sed, quod rarum, surculum, vel caulem solidum, in Lapidem, vel Metalliforme corpus, ferruginei coloris, transmutatum. Digiti crassitie est hoc caulis fragmentum, in quo notabile geniculi vestigium, & caulis ipsius tumidior ibi crassities. Planta ipsa videtur Arundo quaedam.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
