Latin
23
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 23
Unproofread scanNot analysed yet
Filicis videtur species foliis longis duodecies pinnatis seu conjugatis impari claudente extremum scapum; Iconem transmisit Vallisuerius, qui Lapidem ipsum possidet, eodem cum praecedentibus loco depromptum. TAB. VI. Teic, in Tabulae VI. prospectu, aperit se campus Naturae in Philosophorum opprobrium ludentis jucundissimus, campus difficultatum contra Hypothesin nostram patentissimus. Hîc habent, quod Naturae pictrici, formatrici exprobrent Vegerabilia Poëtae illud crudelis, Tu quoque Falsis ludis imaginibus. Inveniunt hîc &clypeos, &arma, quibus sese defendant, &adversarios oppugnent, quotquot Plantas Lapidibus impressas pro Naturae lusibus aspiciunt: Habent heic Asyla Archaeistae, Ideistae, Scholastici, alii, qui splendidos Titulos reali Philosophiae praeferunt, ac praefigunt. Cur enim, quaeso, non proferat Natura Plantas, Folia, Flores, Pisces, Insecta, quae Arbusta, Dumeta integra, in Marmoribus Florentinis insuper Saxa, Flumina, Aedes tam affabrê pingit, ut omnem Topiariorum Pictorum artem eludat? Si opus integrum, cur non &partes? Si omnia, cur non singula? Si majus, cur non minus? Digna omninò est haec materia, quae penitiùs excutiatur, vel ut discrimen patescat inter Plantas Diluvianas, &generaliori alio Naturae ludentis mechanismo productas falsas Herbarum imagines, atque per has aequè ac illas Potentissimi Creatoris ubique praesens Sapientia mentibus Hominum sistatur celebranda. Lapis, quem curiosorum contemplationi subjicio, desumtus est ex curioso, non minùs quàm docto, Saxoniae subterraneae Specimine, cujus elaborationem felicibus auspiciis, licet infelicibus temporibus, in se suscepit D. Gothofredus Mylius, Lipsiensis. Vocatur communiter Denelrite, Δενδρίτης, à δένδοῳ, quia Arborum figuram in superficie exhibet. Germ. Baumstein in Spener. Mus. pag. 91. Metallifossoribus Sublensibus, in quorum Fodinis &hoc specimen sanè pulcherrimum, non figura duntaxat, arbuscularum magnitudine, sed &colore flavescente, Locum s natalem accepit, Blumen, Flores dixeris metallorum subjacentium, quorum hae arbusculae topiariae sint veluti vasa capillaria, explicante ita Fossorum mentem laudato Mylio p. 58. Apud Ferr. Imperat. Hist. Nat. Lib. XXIV. p. 578. vocatur Pietre imboscuta, Pietra naturalmente delineata in figure dè boschi: item Pietra di Sinai, quòd ex monte Sinai asportari vulgò credatur.