# Herbarium diluvianum 24

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/24

quamvis non inficias eam, posse in monte Sinai extare id Lapidis genus, adeòque appellari Dendritas Sinaiticos: testatur sanè celebris ille Itinerator Monconisius Voyag. T. I. pag. 238. se in descensu ex monte Sinai Dendritas reperisse. An huc pertineat Dendrites Plinii Hist. Nat. L. 37. c. 11. ubi Dendritide alba defossa sub Arbore, quae caedatur, securis aciem non hebetari scribit, determinare non audeo, quandoquidem nullam figurae descriptionem addit Historiographus. Certiùs asserimus, referendum huc esse Dendrachaten Plin. L. 37. c. 10. qui velut arbuscula insignis, licet materia Achatae sit nobilior vulgari saxo, vel Marmore in quibus communiter conspiciuntur Dendritae. Attendimus hîc ad figuram, non ad materiam. Orpheus non unâ sed pluribus arbusculis eum insigniri canit, adeò ut viridarii speciem vel nemoris prae se ferat: Versus hi sunt, quibus Lapidem describit.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
