# Herbarium diluvianum 25

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/25

E contrà ad Synonyma Lapidis nostri Dendritae reduci debent, qui Ericeta repraesentant ap. B. de Boot. Gemm. & Lapid. L. II. c. 285. Incolis pagi Somberg prope Wuraburgum Wassersteine, quia sub aquis nascantur, vocati. Lapis artificiosc caelaturâ in figuram Abrotani plantae effictus: item Lapis Naturae vi affabrè efformatus in figuram & Typum nemoris. Calceolar. Mus. Sect. III. pag. 419. 420. forte etiam Lapis fissilis, per quem discurrentes venae ex argilla cinerea delicatius lapidescente arborem coralli instar patulam in ramos hinc inde diffusos repraesentant, pro quibus tamen sculptor perperàm figuras hominum pinxit. Baub. Hist. Font. Boll. de Lapid. pag. 4. Non de nihilo est Synonymorum haec ex variis locis congestio, conjungendorum conjunctio, sejungendorum divisio. Non exiguam creat Mineralogiae studiosis nominum in eadem re multiplex confusio, & optandum omninò est, ut, quod in Botanica immortali suâ laude praestitit ὁ χαρίεστατος Casp. Bauthinus, in Mineralogia susciperet alius, cui quidem Regnum hocce cum suis Incolis, Provinciis, Urbibus, Pagis, Sylvis, Montibus, Vallibus, Fluminibus est perspectum. Verùm enimverò non subsistimus in Cortice hoc Onomatologico, nucleum intus quaerimus, aetiologiam ipsam, modum generationis hujusmodi figurarum, idque per viam variarum observationum, tum in Dendritis, tum alibi, obviarum. Observat Imperatus I. c. quòd si igni imponatur Dendrites, brevi evanescat pictura, relicto Lapide simplice & nudo, picturâ suâ orbato, qui adeò sit tenax, & igni invictus, ut diutissime vim ignis sustineat, absque quod calcinetur, imo continuata ignis actione in vitrum abeat. Nec omittenda sunt, quae III. D. D. Lucae Schröckio Acad. Imperial. Nat. Curios. Praesidi perscripsit ὁ χαριέστατος Schulzius Breslaviensis Medicus, quòd nigredo a Lapide recenti abrasa, & carboni ignito injecta fumum & odorem bituminosum spargat: Ipse verò lapis, si frustulum ejus purum, & nigredinis hujus omninò expers igniatur, nec fumet, nec odorem ullum spiret. Patet hinc omninò, Tincturae illius nigrae, quâ Lapides caeterâ albidi vel cinerei, pinguntur, materiam aliam esse à materia Lapidis ipsius, & quidem illam hac esse subtiliorem, mobiliorem, fluidiorem, quia poris solidi corporis ab igne reseratis illa, sive particulae magis volatiles, spirituosae, sulphureae avolant, relictâ massâ Tincturae experte.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
