# Herbarium diluvianum 26

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/26

Et esse quidem Tincturam hanc sulphureae, bituminosae naturae, patet tum ex odore bituminoso & fumo, quem igni injectus Lapis de se spargit, tum ex loco natali. Memorabile quippe, quod Schulzio retulêre fossores, se dum puteos in profundum agunt, strata plura Lapidis sissilis reperire in nullo verò earum figurarum hujusmodi quidpiam conspici, nisi in ultimo, cui vena Lithanthracum immediatè subjacet. Salinae vitriolicae imo & Martialis naturae esse tincturam perhibet Buttn. Rucl. Diluv. p. 125. & insuper observat corrosam passim lapidis materiam, ubi Tinctura confluit copiosa. Confirmat haec observatio conjecturam Cl. D. Liebknecht, Literis d. 8. Ann. 1715. ad me datis, exhalationibus metallicis picturas adscribentis, cui equidem non effragor, si effluvia haec intra Lapidum strata fluido alii commisceri addat: nam ex arbuscularum & ramorum haud confusa regularitate fluido alicui, non siccis exhalationibus figuras arcessendas esse autumo. Ita quoque fissilia varia, exprimentia figuras plantarum, deprehendi in Carbonariis Anglicis tegulae cuidam nigrae impressas, quae ad superficiem Carbonis proximè adjacet, scribit Cambden. Brittan. Edit. Londin. 1695. pag. 692. Ubi verò per hanc Ignis torturam non evanescunt picturae, quod mihi Dendritam Pappenheimensem igni per bihorium ferè committenti accidit, cogitandum est, esse Particulas Tincturae volatiles ita cum terrestribus alcalicis fixatas, ut ab earum compedibus vix liberari queant. Quod Imperatus memorat de evanescente per ignitionem Tincturâ, id quoque mihi accidit Adian20tum fossile Silesiacum prunis exponenti, ut evanuerit nigredo, ast remanserint figurae ipsius impressae vestigia. Quòd verò Dendritae adeò tenacis sint & compactae substantiae, ut igni maneant invicti, inde concludere licet, esse eorum substantiam valde homogeneam, in minimis partium constituentium superficieculis applicabilem, quam homogeneitatem, vel ipse fissilium saxorum parallelismus, saepe ad ἀκρίβειαν Mathematicam exquisitus; homogenearum partium simul subsidentium Index certissimus, comprobat. Ubi varii generis particulae in eadem massa miscentur, ibi facilitatur calcinatio, quia ignis illarum massularum vicinitatem turbat, minima sua spicula in eas frequentiùs ac impetuosiùs impellendo, & has eousque succutiendo, donec contiguitatem ac cohaesionem mutuam derelinquant, hincque quod hactenus compactum & tenax; porosum & friabile evadat corpus, vel in pulverem collabascat, sicuti Calcinationis actum optimè explicat Celeb. Buhnius Diss. Phys. Chym. XII. §. 4.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
