# Herbarium diluvianum 30

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/30

Hoc scrupulo menti meae jam olim oblato statuebam fluxum perennem materiae subtilis per singulos corporis porulos, quae jugi suo per corpus etiam solidissimum transitu non solùm confluxum atque miscelam fluviorum prohibeat, sed & ipsam fluidi tingentis ramificationem determinet, & latitudini aequè ac longitudini singulorum rivulorum leges quasi & terminos figat, quos transgredi non possit. Magnam vim esse fluidi permeantis exemplo longitudinis filorum evincit Stenon Prodr. Diss. de Solid. intra Solid. pag. 65. quae circa Magnetis poros è Ferri limatura exurgunt, non solùm, quando eadem limatura Magnetem proximè contingit, sed etiam, quando intercedens charta â Magnete illam dividit: cui observationi nixus idem Author pag. 66. & 100. Crystalli incrementum per appositionem materiae certis solùm crystalli faciebus figurationem & erectionem Salium volatilium, alembici collo adhaerentium, aliâque id genus Phaenomena permeanti fluido subtili adscribit. Verùm insufficientiam hujus ratiocinii declarat simul atque viam ad veritatem pandit Experimentum facile, vel pueris notum, quo bina marmora polita, vel Lapides fissiles laeves, super invicem, oleo vel Aqua interfluente, triti, easdem prorsus, quas in Dendritis videmus, arbuscularum figuras exprimunt, & cum hac quidem notabili circumstantia, quòd & hîc nulli ramuli alios intersecent, ne vel minimi quidem oculis vix ampliùs visibiles, quos artificio obtinebis, si trituram, quae initio, copiosiori existente fluido, crassiores sistit arbusculas, continues, donec fluidum sit quantitate minus, & pluribus terreis particulis intermixtum: Hîc, utrobique, idem prorsus adest effectus, quid impedit, quò minùs eandem statuamus causam. In Marmorum laevigatorum experimento quamdiu Tabulae cohaerent, fluidum aequaliter pressum sese aequaliter super Tabulas expandit, nullaque certa prodit figura: Verùm diductis ab invicem Tabulis fluidum inter eas medium, praesertim si oleosum sit, atque tenacius, elevatur simul, formanturque ex cohaesione partium extremi primùm ramuli, hinc ex pluribus confluentibus Trunci coralloidis instar ramosi quorsum scil. fluidi hîc ibi elevati portio sese concentrat. Observari & hoc meretur, quòd ramificatio semper incipiat ex ea parte, ex qua fit Tabularum abinvicem diductio. Si haec sit supernè, Truncus ab imo ramos suos expandit sursum: si Tabulas diducam inferiori, quâ cohaerent, parte Truncus sese ramificat deorsum. Et sic vel dextrorsum, vel sinistrorsum, arbusculas formare poteris pro lubitu. In Terrae visceribus, crustâve superiori postquam subsedit resoluta in pulverem massa, formavit ex Strata parallela, mollia primùm sive lutosa, posteâ indurata, quae ipsa nunc sunt Marmora, saxavè fissilia hîc ibi arbuscularum figuris pulchrè exornata, Dendritarum nomine venientia.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
