# Herbarium diluvianum 31

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/31

Dubium nemini ampliùs superesse potest, Dendritas eodem prorsus modo ab interfluente in stratis fluido figuratos fuisse, quo arbuscularum in Tabulis laevi 3 gatis icones: Atque ex situ Arbuscularum, quoniam Trunci semper in Lapidis marginibus, vel fissuris Lapidum, sunt conspicui, ramis hinc ad Tabulae medium, ut in Tabulae praesentis Dendrita, directis, inferri simul potest, saxorum fissilium invicem incumbentium medium vel densius esse, sive compactius, & proin in altitudine contractius, marginibus, vel saltem priùs, condensatum. Imò verò hinc formari potest universalis Regula. Ubicunque in fissili quodam saxo arbusculae conspiciuntur miniato veluti pictorum opere pictae, quarum ramuli omnes abinvicem sunt distincti, neque ulli alios intersecant, ibi generatio debetur interjecto fluido. Juxtaponenda huic est sequens, ex Tabulis praecedentibus efformata. Plantae integrae, earumve Partes, solta cum suis venis, flores, Fructus in Lapidibus expressae, tales quoque extiterunt olim, Vegetabili sic Regno accensendae. Quaestio duntaxat est de modo, & tempore, quo haec Vegetabilia fuerint in haec, ubi inveniuntur nunc, aliena loca delata. Conformis est huic effato Prop. II. Stenon. lib. cit. pag. 25. Si corpus solidum alii corpori solido non modò quà superficiei conditiones, sed etiam quà intrinsecam partium, particularumque ordinationem, per omnia simile fuerit, etiam quà modum & locum productionis illi simile erit, quâ acutissimus Author Testacea, Crustaceavè fossilia, Pisces, horumque Dentes Animali Regno vindicat, Mineralique demit. Contingit aliquando, & quidem in ipso praesentis Tabulae Lapide, ut super arbusculas origine priores, & emarcidas quasi, proindeque flavescentes, aliae exurgant recentes nigricantes, ut hîc pulchro certè spectaculo ipsa Natura Naturam imitari videatur. Pro hujus phaenomeni ratione statuenda est temporis ratione prioris & posterioris diversitas, & adscribenda illi genesis foliorum flavescentium & quasi marcescentium, quia situ sunt inferiora, huic productio foliorum recentium illis superinductorum. Ut autem haec distinctiùs intelligantur, supponendum, fluidum arborificum inextitisse ipsis Lapidum poris, atque exudare; vel potiùs exprimi à constrictione pororum, quae consolidationem Lapidis necessariò comitatur, ex ipso Lapidis fissilis corpore; vel aliunde in Strata haec, Dendrite jam formato, affluere. Quando ita post aliqualem & primam pororum constrictionem, ab expressione prima fluidi, fuit producta prior seu inferior arbuscularum series (ita ut etiam haec pictura exiceata fuerit) nova fit à frigore vehementiori, vel alia causa, ejusdem Lapidis nondum plenè compacti seu consolidati constrictio, tunc materia tingens fluida, in poris residua, de novo exprimitur, atque pro ratione situs vel pristinarum arbuscularum faciem denuò inundat, vel super nudam quampiam, nec dum tinctam faciem sese effundit: Idem potest accidere ex fluido affluente, nec poris Lapidis expresso: quòd autem Tinctura prior coloris sit flavescentis, non atri & vividi, sicut posterior, ejus ratio desumi potest ab illius majori tenuitate, fluxilitate, faciliori ab halitibus sulphureis aliisque surgentibus mutatione, hujus verò statu fixiori, crassiori, durabiliori.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
