# Herbarium diluvianum 33

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/33

Sunt Dendritae, quorum Tinctura arborifica totam Lapidis crassitiem penetrat, ita tamen, ut in sola superficie prima distinctas arborum icones repraesentet, quales sunt Pappenheimenses: hi enim si poliuntur, sensim sensimque obscuriores evadunt, atque sic eam, quâ superbiebant anteâ, pulchram picturam, in maculosum nescio quid transmutant, vel prorsus amittunt. Alii è contrà, ut Dendritae Hetruriae, & Dendrachatae, quò plùs poliuntur, eò prodeunt in figuris arbuscularum distinctiores, atque proptereâ politi capsulis vel cistulis ornandis egregiè inserviunt. Alii tandem Lapides in superficie duntaxat figuras ostentant, quibus abrasis ne vestigium quidem ullum effigiei arboreae comparet. Horum Phaenomenorum attenta consideratio ansam dat cogitandi de aequalitate vel inaequalitate materiae, quâ Dendritarum Lapides constant, uti & de tempore ac gradibus consolidationis: notum quippe est ex Mineralogia generali, Lapides etiam solidissimos si secundùm Naturae Leges producti sint, è fluido productos esse, vel quasi fluido, ut etiam hanc Prop. III. suis de solido intra solidum meditationibus in Prodr. Diss. praemittat Stenon. Et sanè, nisi hoc effatum verum foret, nemo unquam sibi posset concipere Dendritarum figuras solidum Marmoris vel Achatae corpus penetrantes & permeantes, ut vel ex hoc solo Dendritarum aspectu veritas Propositionis Stenonianae abundè pateat. Prout materia solida Lapidis, sive arenulae, sunt crassiores & rudiores, uti pro solutione primi ex recensitis modò Phaenomenis supponendum erit, non poterit Tinctura arborifica eodem totam massam lapideam permeare ordine, quin à jugi arenarum crassiorum objectu à recta pororum via deflectat, sicque inordinatam & maculosam quamvis figuram inordinato suo motu describat; imò saepe sese perdat, antequam ad mediam usque Lapidis materiam penetret, ut non mirum, in hoc Dendritarum genere si poliantur, non solùm distinctas arbuscularum Icones, sed ipsam quoque Tincturam evanescere. In Dendrachatis verò adest materia magis aequalis, subtilis, arenulae pulvisculorum in alcohol redactorum instar tenues, ut ita propter aequalitatem materiae fluidum tingens, postquam sese per superficiem strati exteriorem diffudit, sese etiam insinuando in poros fluidae adhuc Lapidis massae, perpendiculari semper & recto tramite incedat, absque quòd à particularum crassiorum objectu avia quaerere cogatur, & hinc fit, ut consolidata haec massa, quò plùs politur, eò nitidiores, & expressiores reddat arbuscularum imagines, licet in Dendritis Marmorum Florentinorum aliqua saepe confusio oriatur.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
