# Herbarium diluvianum 35

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/35

Confugiunt omnes ad principium aliquod universale, spirituosum in Natura operans DEO subordinatum, ad Archeum, Salia, eorumque vim actinobolicam, Salia Plantarum specifica, quorum vires eò usque exaltant Chymici, ut in lixivio ex combustae alicujus Plantae cinere, vel sale fixo parato, atque conglaciato, speciem sive Ideam ejusdem Plantae in Glacie apparituram perhibeant, memorante ex aliis Scriptoribus IIl. Boyseo Tentam. Physiolog. pag. m. 43. qui tamen rem nullo successu multoties tentâsse candidè, prout in more habuit, testatur. Nos in praesenti figura folia videmus, non 26 certè Borraginis, cujus fuit Aqua destillata, sed, nescio ipse, cujusnam alius Plantae, folia, alius, quàm Vegetabilis Regni, altioris, quale Meteoricum est, producta. Fibras videre putamus & venas è scapo folii medio lateraliter prodeuntes parallelas, in quarum Philosophica explicatione haesit hactenus mens, obscura caligine involuta. Hanc non quidem discutere, forsan tamen ad dispulsionem praeparare potest consideratio Aeris compressi, ex Aqua glaciali prosilituri à crusta impediti, hinc passim secundùm superficiei congelascentis longitudinem viam affectantis rectam, (quae scapum medium folii efficit, & in omnibus hujusmodi conglaciationibus est conspicua) porrò etiam è medio scapo ad angulos acutos evadentis, sicque venas laterales efformantis. Multùm sanè valere existimo vim Aeris frigore constricti in Aqua ad congelationem disposita, exitum hîc ibi per mediam saepe glaciei massam quaerentis, & acuformes stricturas effigiantis; Hîc forte lux accendi potest genesi obscurissimae canalium illorum, nunc cylindricorum nunc quadrangulorum, qui in crystallis pellucidissimis aliquando conspiciuntur, imò & varii generis & coloris acuum, pilorum, graminum, in rectas lineas protensorum, non quidem ratione materiae, sed ratione directionis, ut Aeris compressi, frigore constricti vehiculo materia fluida heterogenea fuerit per congelascentem, sive in procinctu crystallisationis existentem crystallum veluti projecta. Non vacat nunc, hujusmodi Crystallorum enumerare species; Lectorem dimitto ad Descriptionem Itineris Alpini Anni 1705. quo integra Crystallorum continetur Historia: Unum hoc animadvertere heîc volui, quòd singularem inter Glaciem & Crystallos ratione geneseos affinitatem notent striae utrobique obviae, in longum massae solidae protensae: unde tamen nemo proliciet quidquam in favorem exoletae illius, & dudum confutatae Hypotheseos de Crystallorum ex Glacie indurata alpina ortu. Cum prima hac figura conferri potest fignra Urinae glaciatae apud Luid. p. 119. Fig. 2. Exhibet Icones, in Aquâ Nitri Antimoniali conglaciati conspectas die 4. April. 1701.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
