Latin
36
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 36
Unproofread scanNot analysed yet
Quis non ex Chymicorum ordine salis vegetabilis specifici dominium plenis decantasset buccis, si in Lixivio Cinerum Trichomanis, vel Filicis comparuisset foliosum hoc, imò &egregiè ramosum spectaculum? Adeò oculos fascinat similitudo! Adeô simile non est idem! Suspicor similitudinem pro identitate sumsisse Dn. Fridericum Hayn, Fodinarum metallicarum Inspectorem, qui Lapidem fissilem Manebacensem per aliquot dies successivè Igni ad ustulandum exposuit posteâ pulverisatum per cribrum trajecit, Acetum destillatum in vase vitreo ampliori superfudit, ad quietem reposuit, &in superficie figuras Plantarum, quae anteà Lapidi inerant, conspexisse testatus. Quod idem Experimentum multoties infelici successu tentâsse se scribit Myl. Saxon. Subt. pag. 22. Fig. 3. Novas repraesentat figuras, foliis Herbarum similes, quas d. 6. April. 1701. conspexi in Aquâ Nitri Antimoniati conglaciatâ. Αγαθῇ τόκῃ rursum accidit, ut non receperim Lixivium Urticae: Aliâs, &per accidens quidem prodiisset, quod Digbeo contigit, quodve inseruit Libro suo de Plantarum vegetatione. Verba ejus haec sunt: Insignem Urticarum quantitatem, radices scilicet, caules, folia, &flores, uno verbo, totam Plantam priùs calcinabam. Ex hisce cineribus cum Aqua pura conficiebam Lixivium, quod filtrando ab omni terrestri materia depurgabam. Hoc Lixivium debito Anni tempore, ut à frigore constringi posset, à me expositum erat. Et certo certius est, quòd postquam Aqua frigore indurata fuerat, ibi Urticarum in Glacie congelatarum magna abundantia appareret. Non habebant quidem colorem Urticarum, 2 nec viriditas eas comitabatur, sed erant albae. Nihilominus nulla ratione ullus pictor fasciculum Urticarum exactiùs delineare potest quàm illae in Aqua designatae erant. Observavit jam ante illum Quercetanus in Peste Alexicac. in Lixivio Urticarum congelato mille Urticarum figuras cum radicibus, foliis &Truncis, adeò perfectè descriptas, ut qui meliùs illas ad unguem expressisset, figurassetque, vix pictor ullus reperiretur. Accidit persaepe Chymicae Gentis hominibus, ut Nubem pro Junone amplectantur. Nolim tamen negare, vidisse hos viros Urticaeformia folia, licet dubius haeream, an viderint folia Urticae à sale hujus Plantae resuscitata. Ita mecum fortuitas maximam partem reputat Celeb. Dn. Job. Mauritius Hoffmannus Med. in Acad. Altorffina Prof. figuras, quas vidit in Lixivio salis Melissae à frigore crustam glacialem solia cum contextu fibroso repraesentantem adepto, quasvè delineari curavit in Miscell. Nat. Cur. Dec. II. Ann. VII. pag. 39. Huc trahendas puto Arbusculas pulcherrimas Juniperi aemulas, quas in Tartaro Vitriolato conspexit Hannibal Barletus Chemicus Parisinus: Dnam Fevrii Regis Angliae chymici, quam monstravit in sublimatione Salis Tartari Lixivi per Aceti primùm deinde &purgatissimum vini spiritum praeparati, 16. &ultra mensium patientiâ; porrò Chamaecyparissi figuram ex cineribus Cupressi evectam à Borrichio in Act. Hasn. Ann. 1671. Observ. 42.