Latin
38
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 38
Unproofread scanNot analysed yet
Mucilaginem hanc fluidam in Concham vitream effudi, &die uno elapso is rursus decantavi, sic quod adhaesit vitro residuum resinosum vi salina imbutum &actuatum in exiccatione sui innumeras formavit strias, &plures quidem ab uno puncto latè versùs unam plagam, vel undiquaque diffusas. Depingi figuras curavi in Misc. Cur. Dec. III. Ann. V. App. pag. 67. Fig. 6. Quae dilineat Salvolatile serici, prouti sese in destillatione per Retortam Recipienti affigit, commodam sistit occasionem disserendi de Salibus volatilibus, eorumque arboriformibus concretionibus, quas ostentant omnia ferè salia volatilia, Cornu Cervi, Rupicaprae, Turffae seu Cespitum bituminosorum, quorum salia volatilia etiam vidi in Recipiente minori licet, quàm in destillatione Serici, vel Cornuum, copia. Horum Generationem ita ego concipio. Particulae salinae minimae ignis vi vinculis partium terrearum, oleosarum, &spirituoso-aquearum solutae, eadem ignis violentiâ jaculorum adinstar, vel sagittarum, feruntur per Aerem, protrusae in ipsum vas recipiens, quoniam ultra provehi non datur, sese hîc ibi affigunt, parietibusque affixa manent, quoniam plana horum salium, dum in statu liquefactionis sunt, superficiei vitri sese accommodant. Affixa ubi fuerint, aliquandiu motum particularum internarum, ut alia quaevis corpora ignita, servant, eum tamen sensim amittunt. Sed cur advolantia nova spicula non confusim sese, ubicunque allidunt, affigunt, sed potiùs salibus jam parieti adhaerentibus, &ad angulos plerumque acutos, ut arbuscularum in ramos suos expansarum figura prodeat? Hîc cardo difficultatis non contemnendae vertitur. Num vocemus in auxilium Particularum ejusdem generis Sympathiam, imò verò amorem mutuum? Juxta motuum Leges Spicula noviter adventantia, ex collo Retortae projecta, vel jaculorum instar excussa, hinc inde in Recipienti volantia, affigent sese, ubi major est resistentia, major quies. Hanc ubique fere invenit aequalem, in omnibus superficiei internae vitri punctis, potiùs fere, quam in salibus jam affixis, ut hinc elongare potiùs sese deberent, quàm approximare ad sui generis particulas: Sed considerandum, quòd salia volatilia vitro jam adhaerentia sint quoque in plana superficie extantia, unde fit, ut quae spicula aliunde à parietibus vitri reflectuntur, ad obices hosce salinos extantes allisi motum suum perdant, atque sic numerum ramorum augeant.