Latin
42
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 42
Unproofread scanNot analysed yet
Horum Florum delineavi quosdam, qui quidem scopo praesenti inservire videbantur, &egregiè confirmant id, quòd suprâ de generatione salium volatilium exposui, &in integra quidem serie à simplicissima fibra ad mage compositas ramosiores, spiculis minimis lateralibus, veluti foliolis, stipatas. Fig. 4. Aliud subministrat Problema mihi, quod ingenuè fateor hactenus insolutum, rigentissimae Hyemis productum. In orbibus vitreis Hypocausti visitationi aegrorum pauperum destinati, die Geschau-Stube vocant, die 25. Jan. 1709. Sed &alibi quoque, aliis diebus, innumeras vidi figuras hexagonas regulares, ex nive denso agmine concreta &conglaciata ortas, diaphanas, ejus magnitudinis, quam figura exhibet, unas aliis superstratas, quae memoriae meae sistunt rigidissimam primam Hyemem, Inundationis Diluvianae subsequam, quâ Crystalli hexagonae in visceribus Terrae, Montiumve fuerunt, me conjectante, productae. Non quippe novam, sed antiquissimam esse Crystallorum, Fluorumve figuratorum productionem, alibi jam ostendi. Fig. 5. Arbusculam sistit vel Plantam in Lapide fissili ex Mylii Saxon. Subt. pag. 28. quam huic loco inserere volui, ut conferrem cum Fig. 1. Dubius autem haereo, an referri debeat ad Diluvianas Reliquias Plantarum, vel Naturae ludibria. Fig. 6. Lapis est fissilis ex Lapicidina Oeningensi Dioeceseos Constantiensis, innumeris Stellulis per totam superficiem insignis, Dendritis affinis. Depicta habet nigricantia puncta minutissima, stellulas majores minoresque, arbusculas minimas, cuncta subtilissimo quasi penicillo expressa, nec à commissuris Lapidum, uti in Dendritis videmus, surgentia, sed mediae Lapidis Planitiei sparsim impressa; Quae circumstantia notam dat distinctivam, simulque occasionem cogitandi de alio modo, quo hae figurae generatae fuerint: scilicet per exhalationes salinas, vel vapores aqueos salibus impraegnatos, qui humido absumto coierint in stellulas: vel salium ad instar volatilium, eo ferè modo, quo similes figuras generari videmus à frigore hyberno in orbibus vitreis. Qui Dendritarum Genesin pro conformi agnoscit, is statuere necessum habet non fluidum per totam Lapidis superficiem effusum, sed passim minutarum guttularum formâ ei adhaerens, diductis Tabulis in stellulas singulares concretum. Illustrandae hujus Lapidis genesi apprimè facit Experimentum, quod habui mense Augusto Anni praesentis. Vitrum, in quo quartâ vice sublimavi Mercurium dulcem, calens extraxi ex Arena fervidâ, &mox fundo parietibusque infra Mercurium adnatas vidi stellulas ρυθρ ἀυδς κα γυν st. ελ δ ἐν Wῦτetrud sparo Sschero, Reip. Ogurinae Ducentum vbro, Vener. Gskeg. Examinatorum Assessori, Amico optimo.