# Herbarium diluvianum 44

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/44

Fig. 3. Exhibet foliaceas Carduo similes impressiones, quibus exornantur perplura, omnis magnitudinis, Ammonis Cornua, quorum in his nostris Regionibus largus est proventus. Ita haec ornamenta illudunt imperitorum oculis, ut pro foliis Cardui revera spiris Cornuum impressis facilè aspectent, & in comparationem adducere possint Ova Paschalia, quibus circumducta folia Graminis, Petroselini, aliusvè Plantae figuras perbellè imprimunt. Ast enim verò probè attendenti, & structuram horum Lapidum figuratorum examinanti patebit, esse nihil aliud, quàm lineamenta extrema articulorum, quibus Cornua Ammonis per totam suam circumvolutionem distinguuntur, ut occasionem inde sumserit Wormius Mus. p. 86. articulationes hasce conferendi cum vertebris spinae serpentis aut Anguillae, & hoc genus Cornuum Ammonis nuncupandi Lapidem sceleton serpentis referentem: ipsa autem haec lineamenta foliacea eleganter ita describit: superficies Lapidis exterior à Natura crebris depicta est ramusculis quasi & linearum ductibus folia Arborum quodammodo referentibus, qui ex articulationum anfractibus ortum trahunt. Et Listerus de Cochlit. Angl. sub Tit. 2. & 5. harum figurarum meminit quoque his verbis. Maximè in fractis (Cornubus Ammonis) articulos quosdam observare licet: & in nonnullis iidem ipsi etiam extrinsecus apparent: Scil. quodam opere foliaceo (foliaceâ picturâ) singulos articulos distinguente. En rursus novam, quâ figurae Plantis similes in Lapidibus formari queant rationem! Fig. 4. Eadem exhibet foliacea ornamenta ex Listero. Fig. 5. Aliud sistit Cornu Ammonis fragmentum, & in eo ornamenta foliacea ita impressa, ut exprimant ferè folia trina superna figuram Lilii Gallici. Fig. 6. Alium repraesentat Piscem in Lapide fissili Glaronensi: in quo memorabiles cumprimis sunt antennae seu cirri praelongi ex capitis anteriore parte protensi. Dubium tamen adhuc est, ad quamnam Piscis hic fossilis pertineat viventium Familiam; Talismodi enim cirros habent, ex Anguilli formium Prosapia. I. Silurus Rondeletii, Gesneri, qui & Glanis Salviani, squrinae Ducentum viro, sori, Amico gietimo, qsubes deb etsculp. & Aldrovandi Lib. V. cap. 5. Willougbii Pisc. p. 128. II. Bagre Piscis Brasiliensis barbati & aculeati variae Species, quas ex Marggravio describit Willougbii pag. 139. Ex Piscium corpore contractiore, vel saltem non admodùm lubrico, qui Pinnis ventralibus carent, Genere posset huc quoque trahi cum rostro suo Guebucu Brasiliensibus Marggrav. Xaphiae affinis, Willougb. p. 163.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
