# Herbarium diluvianum 45

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/45

Proximè tamen & quoad figuram, & locum natalem accedit Silurus, qui Lacuum quoque Helveticorum, & Bodamici, Moratensis, est incola, in profundo eorum degens, ut proin, si Silurus hic fossilis ante Diluvium Lacus proximioris Bodamici fuit hospes, centenos aliquot pedes in altum sublatus, & ad Glaronensem Lapicidinam delatus insigne sit horrendae re 35 volutionis argumentum sanè rarissimum, quoniam & ipsi hi Pisces sunt perrari. In cirris hisce memoranda inprimis est decussatio versùs extremitates, quae illorum flexibilitatem arguit, & rostra aliorum Piscium licet acuum instar protensa, sed rigida, ab analogia excludit. TAB. In Tabula hac X. & ultimâ, ὡς ἐν σκηνογραφία sistitur quadruplex figurationis naturalis facies. Ad hanc in modo, ordine, Tempore, & Efficiente varietatem qui attendit, de obviis rerum formis judicare discet. Fig. 1. Monstrum sistit ex Natura & Arte formatum, virunculum pedalem cum omnibus suis membris rudi Rusticano penicillo depictum in Ligno Fagino, quem ex dono Rev. Dn. Hannhardi, Vitodurani, V. D. M. Kuradorffensis in Turgoja, procurante Cl. D. D. Huldrico Hegnero, Vitodurano Medico, possideo. Quae mea de hoc Pygmaeo mens, patebit ex sequentibus Literis, quas ad Clariss. οῦν ἐν ἀγίοις Dn. Matthhiam Henricum Schachtium, Rectorem Scholae Cartemündensis in Fionia die 16. Nov. 1699. perscripsi, occasione Tractatus à laudato Viro promissi de Figuris Hominum in Vegetabilibus. Est prope Frauenfeldam, Turgojae oppidum, sylva, è qua ad usus domesticos deducta & dissecta Fagus in centro ferè Trunci, duos vix à medulla media digitos, exhibet hunc virunculum. Hoc an Naturae genimen sit, an Artis productum, mecum pensitabunt omnes, quibus Naturae vis & lusus ex tot Animantium monstrosorum, Lapidum Figuratorum, atque Plantarum prodigiosarum productionibus est perspecta, quibusve Artificum nihil non defraudantium technae non minus sunt suspectae. Indaganti mihi causam mirandi hujus effectus hae subnatae sunt cogitationes, quae Rusticis facilius in mentem venirent, quàm iis, qui diu noctuque sedent inter Libraria organa. Consuetum est agresti proli, nominis sui famam, & decus, cum figuris variis inscribere Corticibus Arborum, laevioribus praesertim, ut sunt Fagorum.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
