Latin
49
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 49
Unproofread scanNot analysed yet
Sic demùm satisfecisse puto Titulo, quem Libro praefixi, Herbarii Diluviani, cui insunt, ut hactenus vidimus, Herbae verae, quae ante Diluvium extitere, Antediluvianae jure dicendae; porrò Diluvianae in ipso Diluvio, vel occasione ejus, eo tempore, quo Strata fuere formata, &consolidata, effigiatae, quò veniunt Dendrites, eisque affines: tandem Posteliluvtnae, post Inundationem illam fatalem Lapidibus impressae, inque iis sepultae, quò referenda sunt folia Tofis impressa. Cissites poterit vocari, a κισὸς hedera, Dendrites ille Musei 38 Wormiani, pag. 45. Per cujus Truncum hedera serpit, distinguendus tamen à Cissite vel potiùs Cyssite Plinii Hist. Nat. L. 37. c. 10. qui Aetitae Lapidi propiùs accedit. Ita enim Sonat Textus: Cissites circa Copton nascitur, candida, &videtur intus habere partum, qui sentiatur etiam strepitu, conferendus potiùs cum Cissite, quem eodem Capite ita describit Plinius. Cissites in candido collucet Ederae foliis, quae totam tenent: Narcissites venis etiam Ederae distincta: Ubi Narcissiten cum Cissite confundere videtur Historicus, id quod etiam observavit Gesnerus Fig. Lapid. pag. 121. 122. Cissites obtentu haud difficilis ei, qui prope Aquas petrificantes habitat, &commodo loco, ubi Aqua incrustationes suas applicare potest, Hederam plantat. Talismodi Cissiten, Hederam in Tofo Rorbacensi conspicuam habuit quondam profundae &copiosae Literaturae vir Dn. Gotthardus Heideggerus, ex Pastore Rorbacensi vocatus Inspector Alumnorum Tigurinorum. Nondum tamen Cissitae Pliniani Titulum hic meretur, hic enim videtur Achates, aliavè Gemma, vel Marmor Hederae foliis distinctum, non rudis Tofus. Memorantur Plinio l. c. Achates similes limitum (leg. al. palmitum) floribus, quos in Thracia, &circa Oetam &in Parnasso, &in Lesbo ac Messene, &Rhodo reperire scribit. Pertinent hi ad Naturae lusus, uti quoque Narcissi, Hyacinthi, Tulipae, Poeoniae, Gelsaminae flores in Jaspidum generibus mira arte effigiati, quos memorat Kircher. Mund. Subt. Lib. 8. Salicis folium in Lapide fissili Oeningensi conspicuum, Diluvianum delineari jussi in Tab. IV. &in Pisc. Querel. &Vindic.