# Herbarium diluvianum 53

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/53

Ligna quae, non dicam inflammabilitatem, colorem, figuram externam, accidentia aliis quoque corporibus Naturalibus communia, sed structuram internam Ligni habent pro Vegetabilibus omninò habenda; uti corpora, quae quoad partium internarum structuram Animalia referunt, pro Animalibus; Nemini videbitur dubia haec Regula generalis, qui Anatomiam Vegetabilium & Animalium juxta mentem & observationes MO4r dernorum intelligit, non fortuiti casus, sed Divinae originis structuram attento adspicit oculo, & speciatim quidem in seminibus, Fructibus, ovulis ipsis delineatas jam, licet nondum evolutas partes nobiscum miratur. Ubicunque igitur Folia, Ligna, Fructus, Semina, Pisces, Insecta, Ossa, Conchas, Cochleas, Crustacea vera realia offendis, ibi originem statim ex ovo Regni Vegetabilis vel Animalis simul agnosces; imò nec originem duntaxat, sed quoque paulatinum incrementum ad eum usque statum, in quo reperiuntur. Qui aliter sentit, Regna nefario modo commiscet, & ordinem ipsum Naturae vel subvertit, vel non intelligit, certissimum licet in tanta observationum luce. Ut tandem quaestio restringatur ad modum, tempusvè, quo Arbores subterraneae in haec, ubi reperiuntur, loca, fuerint delatae? De situ Arborum subterranearum Belgicarum speciali observat Schookius de Turfsis pag. 90. Omnes Arbores plerumque unam plagam respicere munat, namque Radices inter meridiem & occasum, Truncos verò inter ortum atque septentrionem porrigi. Cui Phaenomeno non sanè frivola haec quadrat ratio, quam subjungit, quòd Natura ibi, ubi tum radices, tum Trunci positi videntur, aptior sit, quàm alibi ad vim progenerandi prodendam. Inundationis alicujus fatalis directio haec Lignorum & parallelismus est indicium: situm, quem memorat Schoockius specialem observamus nos quoque in Helvetia, licet haec Regula non sit sine exceptione, saepeque sine ordine jaceant deposita Ligna. In Fluctibus Diluvianis certam fuisse directionem, speciatim post stratorum fracturam, & demersionem, ex multifariis Experimentis undecumque collatis tandem eruendam, colligere licet ex variis Helveticae Naturalis Historiae Phaenomenis. Unicum nunc memorâsse sufficiat. Lacus Helvetiae praecipui Bodamicus, Gryphaeus, Papiconensis, Tigurinus. IV. Civitatum Sylvestrium, Thunensis, Genevensis portio, Brientianus paralleli invicem sunt in directione à SO. ad NO. circiter, & sic quoque Valles, per quas fluunt, montosaque Juga, ripas claudentia, vallesque formantia. Porrò in situ adnotanda venit profunditas. In Turffifodinis nostratibus reperiuntur Ligna a 10. 12. 16. pedum profunditatem. In fundis nonnullis prope Urbem Brugensem, dum ad 10. vel 20. ulnas foditur, integrae sylvae reperiuntur, arborumque folia & Trunci tam exactè adhuc comparent, ut species Arborum dignosci, & foliorum etiam series, singulis Annis delapsa, distingui optimè possit. Boet. de Boot. de Gemm. Lib. II. cap. 158. In profunditate pedum 39. Fontium Mutinensium Stratum palustre duorum circiter pedum apparet 1. ex Juncis, Plantarum foliis ac ramis congestum: & huic simile aliud infra 52. pedum profunditatem memorat Celeberr. Bernhard. Ramazzinus de Font. Mutinens. admir. scaturig. pag. 20.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
