# Herbarium diluvianum 54

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/54

Binas en observationes, unam ad Helvetiae occasum, alteram ad ortum factas, quae profundiori quidem situ, quàm Helvetia ipsa, Ligna depolita ostendunt; nec mirum, devolutos utrinque ex summis Alpium Helveticarum stratis fractis Arborum Truncos, aliaque Vegetabilia à majori Terrae mole fuisse obruta, quàm verò in nostris Regionibus Alpinis, ubi saepè vix unius, duorumvè pedum profunditatem habent cespites bituminosi Turffa dicti. Neque in Vallibus Helveticis duntaxat reperias materiam hanc Vegetabilium fermentatione putredinosâ corruptorum, pluriumvè conservatorum, quae Turffae nomine vulgò venit, sed quoque in Pascuis Alpinis, in summis Alpium, ubi nullae amplius Arbores crescunt, cacuminibus, ut alibi pluribus testatum reddam. Pergo cum charissimo Woodwardo, quòd ingens effodiatur horum Lignorum (subterraneorum) & in magnis quidem fragminibus, numerus è Terra quarundam Insularum, ubi nullae Arbores crescunt, nec plantari possunt, propter serociam Ventorum, ac tantam Tempestatum austeritatem, quae non patitur, ut ulla Vegetabilia ultra Fruticum altitudinem assurgant, nisi vallis aut aliis id genus munimentis ab injuriis externis defendantur, uti in Hortis Insulanis pasasim videre licet. Speciatim adnotari meretur Lignum piceum & abiegnum in Anglia subterraneum, non supraterraneum. Testem habemus gravissimum Julium Caesarem Comment. de Bell. Gallic. Lib. V. sub init. Ubi Brittannis prostare dicitur materia cujusque generis ut in Gallia, praeter Abietem & Fagum. Idem observatur in Hollandia & Zelandia, ubi Ligna fossilia vocantur vulgo Keenen, Kienboomen, Kienhout, quòd vulgò persutasum sit, ex Pinorum Sobole haec esse, nam nomen Keen, aut Kien Pinus inter Belgas ferre solet: sicut apud nos quoque Helvetos notum est idem nomen, Kien, Kienholz: Hoc autem Arboris genus non apud imos Belgas crescit, teste Schookio Turff. pag. 74. 79. At ne quis existimet, Ligna subterranea seu Anglica, seu Belgica non esse ex Pinorum genere, habemus non Truncos duntaxat, & ramos, sed ipsos quoque Conos, ex Brittannico solo erutos, speciatim ex Agro Cestriensi; tales quoque effodimus in Turffifodinis nostratibus 12. & plurium pedum profunditate, juxta cum Avellanis, quales ex Angliae Insulae Vecti quoque recepi. In profunditate pedum 26. Coryletum cum suis Nucibus adhuc incorruptis inventum memorat Ramazzin. I. c. Unde verò in Angliam Belgiumvè devenere Pini cum suis Conis? Nulla sanè apparentia, quòd ibi creverint, & seu ventis prostratae, seu Aquis obrutae fuerint sepultae. Devolutae haud dubiè ex Regionibus harum Arborum feracibus, & quidem fatali illa illuvie, occasione rupturae stratorum Alpinorum, ut nullam Rationi vim illatum iri putem, si dixerim, translatas fuisse has Arbores in maritimas illas Provincias & Regna ex Helvetia, Sabaudia & Tirolensi Comitatu. Hinc sanè est inquit Woodwardus pag. 220.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
