# Herbarium diluvianum 55

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/55

fido me interprete, quòd etiam nunc inveniantur hae Arbores in Insulis, & frigidioribus aliis Terrae Partibus, ubi nusquam ampliùs crescere solent, & fortè germinârunt nunquam. Praebent autem talium locorum Incolis utilitates non contemnendas, quatenus Ligna suppeditant non solùm in usus Oeconomicos culinarios, in Regionibus his frigidioribus apprimè necessarios, sed quoque Architectonicos, & diversos alios: Cùm è contrà iis in locis, unde advenerunt, caruissent omni usu, imò verò impedimento fuissent seminibus relictis, in nativo aptoque loco commodè tutoque depositis, & de novo vegetandis pro Arboreto recenti, quandoquidem ex veteri Arborum antediluvianarum materia non multùm evasit. At enimverò magno sunt usui Regionibus illis, ad quas ductu Aquarum fuerunt deportatae. Est certè notatu dignissimum, & Providentiae Divinae singulare argumentum, quòd vix occurrant Regiones Ligno Arboribusque destitutae, quae non largum habeant Arborum harum subterranearum proventum. Non autem solis Anglis Belgisque in usum cedit devoluta ex Alpibus Europaeis ad oras usque maritimas Vegetabilis, inflammabilis, materia, quae Cespites ita dictos bituminosos, iisque intermixta Ligna constituit. Etiam nobis reservata est locuples talis materiae Penus, deficiente sensim Lignorum proventu in usus trahendus. Non mehercle frustrà apud nos deposita est in Diluvio vegetabilis haec materies, non periit hoc sedimentum, sed ad nobiles restitit usus. Sylvam hanc subterraneam in Territorio Tigurino passim obviam ad usus trahere hoc ipso Anno coepit & felicibus quidem, ut auguror, auspiciis, Amplissimus noster Magistratus velificante Senatore Gravissimo atque Consultissimo, Nobiliss. Dn. Johanne Jacobo Eschero, quo Praeside alii Ducentum Viri vigilanti diligentique Prudentiâ conspicui mecum omnes intentabunt vires, ut negotium hoc Turffarum seu Cespitum bituminosorum, semotis difficultatibus obviis, cedere possit in Civitatis Agrique Tigurini satisfactionem, totiusque adeò Reipublicae honorem atque commodum. Esse autem Vegetabilis Prosapiae, nec Mineralis, Cespites bituminosos cum Lignis fossilibus intermixtis nullâ probatione, sed solâ inspectione, experimentoque combustionis indiget.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
