# Herbarium diluvianum 6

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, ADDITA AB AUCTORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/6

Parum id genus Diis tutelaribus aliis, ignorantiae, vel pervicaciae in erroribus semel receptis, Asylis; DEI est hic Labor, non Atomorum Epicurearum, nullo ordine invicem occursantium, non Idearum Platonicarum non Facultatum Scholasticarum. Oculatum nimis est hoc Seculum, quàm ut ineptiis hujusmodi sibi fucum fieri patiatur. Digna est materia solidâ inquisitione, quae omnium penè hominum agitat mentes, omnium sistitur oculis, quae magnâ curâ conquiritur ex omni Terrae angulo, in Musea integra congeritur, ipsa statim de suo ortu quaestionem formans etiam apud illiteratos: providente ita DEO, qui in ultimâ hac Mundi senectâ, quâ scientia de DEO atque Atheismus ex aequo ferè surgunt, vires suas pro viribus singuli pro Veritate & contra, intendunt, Diluvianae Catastrophes memoriam, multis nimiùm remotam, & tantùm non abolitam renovari, & Historiae veritatem ab omni Fabulae fuco alienissimam etiam per argumenta è Naturâ petita probari, & ab incredulorum insultibus, atque Philosophastrorum sinistris interpretationibus liberari vult. sIterum haec moneo, ut videant Sacrarum Literarum & Religionis Interpretes, quanti ipsis intersit, haec ex Historiâ Naturali subsidia non fugitivo contemnere oculo, sed examine aestimare digna, & pro Veritatum Divinarum defensione applicare. Sint Herbae nostrae Diluvianae, Cochleae, Conchae, Pisces, aliaeque reliquiae frena, quibus Athei ad rationis normam cogi possunt. Conveniunt Hypotheses, quas quidem habemus de Lapidibus ita dictis Figuratis in eo, quòd ortum trahant ex corruptâ Naturâ. Ast differunt, quòd Idaeistae & Archaeistae incipiant à corruptâ suae Mentis Naturâ, à cerebri figmentis, quibus veluti columnis Naturae aedificium superstruunt, quod tamen, uti illud Scholasticorum, vel propriâ mole corruit, vel à Vento Veritatis subvertitur: nos verò inchoemus à corruptâ Naturâ Terrae, quae ut nos, quotquot vivimus, portat, & nutrit, ita baseos loco inservit omni Scientiae Naturali, tanquam res facti. Est haec sanè una ex gravissimis retardati in Philosophia Naturali progressus causis, quòd de aedificio erigendo & compaginando omnes hactenus fuerint solliciti, dico, de Systematibus condendis, antequam Trabes fuere praestò, antequam satis habuimus Observationum, satis materiae de qua; imò una ex praecipuis causis tot diversarum Sectarum, tot litium, rixarum, inutilium contentionum. Et Laudabile admodùm Societatum Regiarum Euroe e te e Eaue sfiͤse Lo Ee e sele. e., antuariensi totuus Angliae Primati et Aletropolitano. σ. μδακθυβεν, ehet seuis.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
