Latin
ADDITA AB AUCTORE
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 7
Unproofread scanNot analysed yet
paearum, Scientiae Naturalis consultarum, institutum, quo innumeras ante, de quavis materia, colligunt Observationes, quàm de Systemate condendo cogitant. Conferant ad hoc aedificium Lapides, Arenam, Ligna, Metalla, operas Angli, Galli, Itali, Germani, Populi Septentrionales, conferant non Cartesii soli, aut Gassendi, Boylei, aliique magni nominis viri, sed inferioris quoque sortis, minoris famae homines, minorum quoque Gentium Dii. Ego, in angulo Europae haud incurioso degens, Pisces fossiles haud ita pridem suae restitui Familiae, Plantis nunc reddere conabor sua jura, quibus ab usurpatoribus Mineralibus fuere defraudata; illustraturus simul integram de Dendritis, figuris Lapidibus impressis plantarum aemulis Historiam, coeptam jam ante bina Annorum lustra, &sub formâ Dissertationis Epistolicae de Dendritis, aliisque Lapidibus, qui in superficie suâ Plantarum, Foliorum, Florum figuras exprimunt, Ad Celeb. D. D. Michaelem Fridericum Lochnerum, Medicum Norimbergensem peritissimum &eruditissimum, Acad. Nat. Curiosorum Periandrum, ex qua nunc, quae ad rhombum faciunt, denuò excerpo. TAB I. EX celeberrima si non Europae, Helvetiae saltem, Lapicidina Tabularum nigri coloris fissilium, quae supra pagum Mati,