# Herbarium diluvianum 7-2

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, ADDITA AB AUCTORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/7-2

Glaronensis Ditionis centenis aliquot pedibus extat, Pisces protuli Diluvianos aliquot in Vindicus eorum & Querelis. Nunc ex eadem Fodina Fig. I. profero rarum Naturae γεννημα, testem Universalis Inundationis authenticum, imò non Historiae duntaxat, sed Temporis quoque Indicem genuinum, Spicam Frumenti Historicam simul & Chronologicam, Ingenii cibum valde nutritium, quem Cereri, frugum inventrici, dicâsset Pagana Antiquitas, ut Monumentum aere, quod per aliquot Seculorum decursum in Terra corrodi incipit, perennius. Frumenti generali termino utor, ne Lectori, vel mihi ipsi, ex prima denominatione aliquod nascatur praejudicium. Frumenti spicam hanc esse, certum. Sed incertum, cujusnam. Sunt hujus generis Herborisationes pro Rei Herbariae Ignaris, Tyronibus, & simul pro Botanicis expertis. Illi generali quodam Titulo ignorantiam suam velare, hi ex paucis indiciis non genus duntaxat, sed speciem ipsam determinare possunt, licèt id saepe sit expertissimis vel difficillimum, vel impossibile. Posset huc trahi Triticum aestivum C. B. Theatr. 358. Trimestre alias dictum, quia Martio mense satum, terno hinc Mense maturum demetitur. Differt enim hoc à Tritico hyberno & Siligine non solo sationis tempore, sed spicâ longiore, crassiore, & longioribus aristis ad Hordei similitudinem, quales etiam in nostra conspiciuntur spica.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
