# Herbarium diluvianum 9

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, ADDITA AB AUCTORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/9

) quandoquidem Terra nostra Helvetica antediluviana, utut modernâ longè fuerit foecundior, eâ tamen proportione culturam admisit difficiliorem, intuitu aliarum Terrae partium, quâ nunc postdiluviana cedit aliis etiam viciniorihus Gallicis, Italicis, & Germanicis; proindeque incolas tulit labori magis addictos, vitiis minùs deditos, si, quod pulchrè ostendit Cl. Woodwardus Geograph. Phys. p. 85. &c. Terrae antediluvianae fertilitas nimia fuit causa occasionalis sceleratae vitae. Qui hanc Helvetiae primaevae conditionem; Helvetiorumvè primorum statum, negat, eum rogo, ut praeter Mappam Helvetiae antediluvianae proferat Historica genuina de Helvetis antediluvianis, vel non antediluvianis, monumenta. Animadverti meretur circa structuram Corticis exterioris Terrae, in Diluvio natam & fractam, quòd Plantae, & Pisces in iis duntaxat stratis reperiantur, quae tenuia sunt à dimidia linea ad digitum usque, non in crassioribus pedalibus, perticalibus, & multiperticalibus. Exempli loco sistam Glaronensia nostra Lapidum fissilium strata, quae sola ex Helveticis, quantum quidem hactenus constat, Plantas & Pisces sepultos continent, Oningensia, Ilmenaviensia, Eislebiensia, Anglica, Veronensia. De hoc Phaenomeno ita ratiocinor: In resolutione corticis terrei (de interiori nucleo nobis non noto nulla nunc est quaestio) distinguendae probè sunt, quas in diversis stratis offendimus, particulae, cretaceae, arenosae, saxeae, lutosae, bituminosis aliquando junctae, terreae, quae diversum habent, non duntaxat gravitatis specificae, sed quoque cohaesionis, tenacitatis gradum. Minimê omnium cohaesere arenosae, quae composuere strata tum arenosa, tum saxea; Hae ubi in magna extiterunt copia, ut in Regionibus posteà montosis, qualis est Helvetica nostra, subsedere sine impedimento, remanentibus, quae natârunt in superficie Vegetabilibus, & Animantibus variis, subsidentibus tamen, simul cum particulis terrestribus saxosis, conchyliis & crustaceis, quae ejusdem fuêre gravitatis specificae. Hinc est, quòd saxa Helveticorum Montium nec Pisces contineant, nec Plantas, aliquando quidem, sed rarò, Ligna carbonum fossilium specie saepe mediis saxis inclusa, sed quidem Testacea & Crustacea, nec ubique tamen. Lubet hîc ὡς ἐν παρόδῳ orbi curioso generalem hanc sistere observationem, consideratione attentâ dignissimam. Prostant quidem in summis montium Cacuminibus rupes è Conchis, cochleisque marinis constantes, in perpetuum Veritatis monumentum, quòd Aquis operti fuerint omnes montes excelsi, qui fuerunt sub universo coelo, & surrexerint Aquae ad quindecim cubitos supra altissimorum montium vertices. Gen. VII. 19, 20.

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
