Latin
v
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum v
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO quiruntur hodie in omni Terrae angulo, magnâ diligentiâ, horrendae illius Catastrophes, quae ante tot mille annos toti Terrae exitio fuit, Reliquiae! Integra inde formant Musea non famâ duntaxat, sed stemmate quoque &dignitatibus Illustres in omni Europâ, &ipsis Indiis Viri. Adeò copiosa prostat supellex, ut seligere possint alii Cochleas &Conchas, alii Pisces, eorumve &aliorum Animantium partes, alii Plantas, Ligna, Fructus, Semina, quae omnia ut durabilitate, curiositate, ita quoque Antiquitate &usu superant Numos, Sculpturas, Picturas, Regnorum trium, Animalis, Vegetabilis &Mineralis producta recentia, &quicquid in Pinacothecis colligit Hominum curiositas. Speciminis loco sit praesens Plantarum Diluvianarum, multis hactenus involuta dubiis, consideratio, quam tantò planiorem reddit Lusuum Naturae, ut vocantur, juxta positio, ut simul veluti in Theatro sistantur DEI justissimi Peccatorum Vindicis Monumenta, &Sapientissimi ἀὲὶ γεομετρῦντος vestigia. Lege, Benevole Lector, animo, si placet, à praejudiciis libero, &judica, ratiocinantem rectè tolera, errantem corrige, sed cum ratione.