# Herbarium diluvianum vi

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum, ADDITA AB AUCTORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/vi

ADDITA AB AUCTORE PRAECEDENTEM RAEFATIONEM st haec, quam oculis legis & manibus, Benevole Lector, altera Herbarii Diluviani Editio, Typis exqui sitissimis Officinae D. Vander Aa subjecta, gratior futura priore, quia auctiorem habet Textum, & Appendicem integram novam, maximâ curâ elaboratam, quò Plantae Fossiles ad methodum Tournefortianam sunt reductae, & longâ serie ita ordinatae, ut quivis absque labore, vel parum in Re Botanicâ versatus, Fossiles, quas vel habet, vel videt Plantas, vel φυτομόρφους Lapides commodé disponere, Herbariumque sic omni aere perennius, blattis tinei sque invictum conficere, atque, ex confusâ alias λθοφύτων Historiâ, le PRAEFATIO AD LECTOREM. vi negotio se extricare possit, imo & novis vel animadversionibus, vel additionibus, addo & correctionibus, augere. Adjecta sunt, praeter Indices necessarios, aliquot Tabulae Aeneae novae Plantarum, tum ex proprio Museo, tum aliunde conqui sitarum, pro faciliori simul & jucundiori Operis Lectione. HERPag 5

---

Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum.
