# Dissertatio physica de iride 13

Johann Kies, Dissertatio physica de iride, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-kies/dissertatio-physica-de-iride/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-kies/dissertatio-physica-de-iride/13

= 50 52 38 pro radiis rubris violaceis hinc colores rubri iridis primariae sunt proximi coloribus rubris iridis secundariae & colores in utraque iride ordine inverso positi sunt, id quod ex sola inspectione Fig. 2. patet. distantia iridis primariae à secundaria vel non coloratum intervallum inter utramque Saepe ille casus lectores cruciat, quo quaeritur, annon radii solis parallele in guttam pluviam inirantes, in eaque se secantes, paralleli ex ea egredi possint, i. e. annon sine reflexione radiorum Solis in stilla iris generetur. Fig. 4. incidant radii RB & ro paralleli in stillam & post ingressum in aquam refracti se secent in puncto F, annon egressi radii CG & eg possunt esse paralleli? DBC angulus refractionis respondet ang incidentiae RBO, & Dbe ang. rbD, jam vero RBD D rbD, hinc etiam DBCS Die, hinc etiam DCB & Deb; DCB respondet ang. DCG & Deb ang. deg, hinc CG & eg non sunt paralleli. Tertia quaestio, quam §. 2. indicavimus, adhuc solvenda nobis superest, cur scilicet iris in tam amplum arcum expandatur. iis, quae exposuimus, facilis erit responsio. Concipiatur Fig. 5.

---

Johann Kies, Dissertatio physica de iride. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dissertatio_physica_de_iride.
