# Dissertatio physica de iride 15

Johann Kies, Dissertatio physica de iride, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-kies/dissertatio-physica-de-iride/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-kies/dissertatio-physica-de-iride/15

III. Si vero oculus supra horizontem in monte quodam tantum elevetur ut non impediente terra 42° deorsum spectare possit in vallem ubi pluit, tum non truncatam sed integram iridem conspiceret. IV. Sit Fig. 6. linea horizontalis ex oculo spectatoriis O ducta per primariam iridem, ORH, & huic parallela TP, atque erit altitudo iridis supra horizontem angulus BOH, sed BOH = BOC — HOC = SBO —DOZ = SBO —SBT, est autem SBO = 426 11 44´´ sumatur enim angulus incidentiae pro radiis rubris, qui formant fasciam omnium in iride extremam, & SAO altitudo solis supra horizontem TA, quae sit a, hinc erit altitudo iridis supra horizontem 42 1447 – a. Cum autem in hac formula prior quantitas sit constans ac determinata, diversa iridis elevatio supra horizontem pendet tantummodo a diversa solis altitudine. Quo major illa erit, eo minor est differentia, adeoque altitudo iridis, ita ut si tandem a = 42° 16 447′ extiterit, etiam positis omnibus aliis ad iridem generandam requisitis, insigne hoc spectaculum frustra exspectes. Jam vero regrediendo ponas a = o & habebis integrum Iridis semicirculum: ex quo etiam apparet, semidiametrum iridis aequalem esse summae altitudinum solis & iridis, eodem momento observatarum. Licet omnia haec admodum sint facilia, latisme tamen patet eorum usus in solvendis variis quaestionibus curiosis circa Iridem. Delibabimus exemplum domesticum. Tubingae altitudo aequatoris – 41o 32. Hinc dum sol in signis borealibus movetur, aliquot horis ante & post meridiem nulla Iris in coelo apparebit, quia altitudo illius supra horizontem major est, quam quae ad eam generandam requiratur.

---

Johann Kies, Dissertatio physica de iride. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dissertatio_physica_de_iride.
