# Dissertatio physica de iride 18

Johann Kies, Dissertatio physica de iride, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-kies/dissertatio-physica-de-iride/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-kies/dissertatio-physica-de-iride/18

Ita autem illa se habet: In copiosa pluvia apparebat utraque iris, sed coloribus vividioribus tincta, quam alias fieri solet; intra primariam conspiciebam distincte tres alias extraordinarias irides, quarum unaquaeque alteram tangebat, ea, quae primariam osculabatur, multo angustior erat iride primaria, neque ejus colores tam vividi quam hujus, & ita reliquae ambi claritate & amplitudine diminuebantur. Hae irides extraordinaria illis, qui theoriam iridis explicatam à nobis bene perspectam ha bent, non adeo stupendae videbuntur; miramur magis, hoc spei ctaculum tam raro occurrere. Dari posse in aëre particulas quae radios solis fortius refringant, quam id fit à guttis aqueisis nemini dubium esse potest, qui novit, quot particulae aliae praeter aqueas in aëre volitent, quae ex plantis, ex foliis arborum, ex ipsis visceribus terrae exspirent, & in illum auferantur, quot à montibus ardentibus, ex animalibus terrestribus & marinis in atmosphaeram evehantur, quot particulae oleosae, acidae in aëre nostro saepe commorentur; jam vero in his diversis particulis radii Solis etiam diversis modis refringuntur, & experimenta Physicorum docent, à pars ticulis sulphureis radios lucis fortius refringi quam ab aqueis. Huc accedit, spectaculum quinque iridum Patri Boscovich fere circa sol stitium aestivum, ubi non mediocris est exspiratio plantarum, tempestate grandi, cum turbine aëris conjuncta, apparuisse; si latitudinem trium iridum extraordinariarum spectator allegasset, non difficilis mihi foret calculus, indicatis materiis, in quibus tres irides extraordinariae genitae fuerunt, omnia phaenomena earum determinandiNon unicum hoc est iridis plane extraordinariae exemplum cujus enodatio praeter theoriam hactenus traditam, etiam curatius atmosphaerae aliarumque circumstantiarum examen requirit. At quis naturam, in variationibus suis infinitam, penitus exhauriat? Quis in omni casu observatori credat, ab instrumentis saepe minus parato?

---

Johann Kies, Dissertatio physica de iride. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dissertatio_physica_de_iride.
