Latin
5
Johann Kies, Dissertatio physica de iride 5
Unproofread scanNot analysed yet
)Cum Sol tantopere à nobis remotus sit, ejus radii ad nos venientes ceu paralleli inter se considerari possunt, incidant igitur radii Solis paralleli AB &ro in arcum guttae pluviae perexiguum Bb, ubi refringuntur, &eorum via sit BF &DF, ita ut in puncto F quod in superficie sphaerica jacet, coeant, ex hoc puncto F radii repercutiantur, &eorum via sit FC &Fe, &angulus BFin =ang. CFμ, in punctis C &è refringuntur, dum ex gutta in aërem transeunt, &post eorum ex stilla egressum iterum paralleli erunt GC &ge. Nota. Radius solis ro in superficiem guttae pluviae obliquius incidit radio RB, hinc RB &ro refracti concurrere in unico puncto F possunt. Geometrae igitur officium est, determinare quomodo in gutta pluvia spectaculum, quod 6. antecedenti delineavimus, obtineri possit. 1) arcus BF debet esse aequalis arcui CF, tunc enim erit ang. mFB =ang. μFC, quia angulus, quem chorda BF cum tangente Em format, est aequalis /arcui BF. 2) Radii RE &rb paralleli in aëre jam refringuntur in ingressu in guttam pluviam, &refracti BF &DF angulum exiguum formant BFB, cujus mensura est Bb, cum radius incidens RE cum radio sphaerae BD, &rb cum radio BD, ang. BDG constituerent: ducatur enim per b cum BD linea parallela bβ, &erit angulus Dbβ =ang. BDb; ergo RBD major est angulo rD, &differentia est BDB, &differentia angulorum, quos radii refracti BF &DF cum radio sphaerae DF formant, est BFh –BDB, &haec omnia sunt elementa, quae nobis geometra suppeditat ad intelligendum parallelismum radiorum lucis in guttam pluviam incidentium, &ex ea parallele inter se egredientium. Haec formula tamen à nobis adhiberi non potest, &forma illi commodior tribuenda est. In hunc finem d sit signum differentiae quam minimae, &di sit differentiola angulorum quos radii lucis paralleli &valde propinqui cum radio guttae formant, vel di sit =Bbde sit differentiola angulorum quos radii refracti BF &BF cum radio sphaerae aqueae DF constituunt, &erit di =adr. Obtinet autem in Dioptrica illud principium generale: Sinus anguli incidentiae est ad sinum anguli refracti in ratione constante –M: N, ergo erit sin. i: sin.