Latin
DOMINIS
Johann Michael Fehr, Hiera picra 112
Unproofread scanNot analysed yet
aqvae purae clarificatae I. giiij syr. e succo chamomill. S. matricariae 3S. M. pro duabus dosibus: Ego, inqvit, maximos intestinorum &ventriculi dolores hôc modô sedavi. Epist. ad Jord. Studiosus qvidam Lipsiae ex esu caeparum in atrociss. dolores colicos incidit; assumsit essent. absint. 3j &illico sanatus est. Ex observ. Phaëtontis nostri. Rarum hujusce doloris exemplum habui in qvodam institore Thuringo ex deglutitis aliqvot aureis ob latronum metum obortum cum funestis symptomatis, qvae diuturna tam Magnifici hospitis ad intestinum coecum morâ produxerat, miserumqve fere enecaverat: Vermes hujus calamitatis qvandoqve causa sunt, &tunc maximè qvoqve prodest absinthium. Miserè miseram hîc trahit vitam, cujus intestina illi perforârunt, forcipeque chirurgica ex ingvine (ubi tumor prius pro hernia habitus &malè curatus fuerat) extracti fistulam ibi procrearunt abominabilem, habilem tantùm pro excernendis fecibus, qvae tamen vomitu etiam interdum rejiciuntur, ordinario Naturae ductu ferè obliterato. Absinthiacis commodissime potuisset praeverti malum hoc; Estque res haec adeò apud authores recepta, ut ab his ad ipsos etiam plebejos deducta sit n notitia, ut loqvitur Zacut. l. 2. bistor. Med. Obs. p. 543.