Latin
DOMINIS
Johann Michael Fehr, Hiera picra 121
Unproofread scanNot analysed yet
interim dum extrahitur, nutrit aegros, ut vires constent, insculo vel malvasia: Excogitavit, qvoque aliud instrumentum pro viris, qvod ipsemet Patavii vidi oculis meis. Apud mulieris siphonem sub vestibus occultabat, modum applicandi revelare nolebat, sed aavam per siphonem effluentem cernebamus omnes &c. Simile qvid à Celeberrimo qvodam Germaniae Medico sub arcano fidei silentio nobis communicatum est, &hujus qvoque rei mentionem facit Fonseca in consult. 29. Qvidam Germanus, ait, &Sanctorius mira arte vy hydrop. educebant sine sectione, indendo cannulam perforatam in umbilicum in viris qvidem, in foeminis verò syringam immittunt in uterum per meatum qvendam, qvi infra Peritonaet um dirigitur &c. qvi tamen perspicacissimos anatomicorum oculos hactenus, qvod sciam, effugit; Umbilici autem regionem perspirabilem ęsse medicamenta purgantia epompholia dicta, ac odorata in colica &hysterica passione umbilico admota sat evincunt, eumque in finem umbilici ustiossem in hydrocele probat Hipp. lib. de locis in hom.