Latin
DOMINIS
Johann Michael Fehr, Hiera picra 123
Unproofread scanNot analysed yet
Inter illa autem Hiera piera antiqvorum princeps fuit; Hiera picra Erasmo sacra dosis, rectiùs sacra seu magna Amara, ἐερὸν enim Graeci vocant qvidqvid stupendum est ac insolitum: sic ιερὸν πόντον Homerus Oceanum nominat, &ἱερὸν νόσημα morbum sacrum seu Comitialem Hipp. Dixerunt autem Graeci compositiones purgatorias Hieras, vel ob vim in evacuando singularem &qvasi divinam, vel qvod ejusmodi compositiones cautè &religiosè sint usurpandae, vel ob utrumque: Picra autem seu Amara simpliciter Gal. dicta cur. per sangv. miss. c. 18. &Amara magna seu Hiera Picra passim eidem est medicamentum vel ex aloë l. 4. de loc. aff. 2. vel ex aloë &colocynthide simul, qvod Diacolocynthis communiter dicitur, de qvibus dispensatoria vulgaria consulenda: Nos idem nomen summô jure tribuimus absinthio nostro, qvòd si non eâdem purgandi, aeqvali tamen vel etiam majori detergendi polseat qvalitate, Gal. 6. de cons. sanitat. ideoque &in tot formulas redactum est: Praeter superiora enim in officinis nostris contra vermes prostant O tùm simplex tùm cum aliis composita: Semen item Cynae per se aceto tamen maceratum vel saccharo incrustatum: Ex eodem conficiuntur species Diacyna vel Diamercurii Mynsichti: &Sem. cynae opt. Sxiij gii dulcif. 3v. Rhab. elect. Rad. turpeth. gummos. Corallin. ana 3ij. Rosar. C. C. myrrhae r. ana 3j. Summit. Cent. min. Tanacet. Camphor. verae ana 3j. ol. I. colurni per descensum distillat. spir. vitriol. dibzy G Google triol. opt. ana 3s. M. F. p. subtiliss. Dosis δj ad 3j. vel per se vel cum sacchar. in forma rotularum: Virtus autem ejus ut intensior reddatur &mater ia eductioni aptior, Dedoneus rhabarbari momentum add ere jubet, qvalem pulverem &exinde rotulas elegantes concinnat Dorncreib. in dispens. p. 84. &94. Augustani in suo Disp. &Zvvelff. in disp. Regio p. 30. Pueris cum melle dabant veteres, hinc Lucret. Ac veluti pueris absinthia tetra medentes Cùm dare conantur, prius oras pocula circum Adspergunt mellis dulci flavoque liqvore.