# Hiera picra 129

Johann Michael Fehr, Hiera picra, 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/129

Nec fermè qvicqvam *efficacius ammoniacò in viscerum obstructionibus, cujus ingentes vires Dioscor. I. 3. c. 98. depraedicat: Ex hoc fundo laudatissimi Petri Severini Daniae qvondam Archiatri pilulae & Joh. Hartmanni Beyeri Angelicae longè lateqve per Europam sparsae: Lieni P. Foresti cerato & Joh. Heurnii emplastro nihil praesentius: Rhod. in Scrib. p. 202. In ictero evporiston est decoctum Camerar. R. Flor. absinth. rorismarin. prunorum sylv. aa. p. 8. Croci partem dimidiam, decoqve in vino diuretico & exhibe praeparato corpore; In horto Medico. Vini absinthitis cum aliis aperientibus usus hic proficuus est cum & aperitivo absinthiaco saepiùs plura experimenta Ego (inqvit exhibiti vel superhausti, Ta- Phaethon noster) puer adhuc ictero correptus non tantum os amarissimum habui, totumque corpus c. horripilatione & pandiculatione continua riguit, sed & qvae adspiciebam, flava erant omnia. Pupillam igitur bile qvandoque tingi visumqve hinc depravari vero consentaneum est. Tabernaem. enarrat herb. c. 1. num autem καθόλου verum sit, qvod Lucretius ait, Lurida praeterea fiunt qvaecunqve tuentur Arqvati. subdubitant nonnulli; Sennertus certè cum Mercuriali rectè monet l. 1. prax. p. mihi 805.

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
