Latin
IIDESCRIPTIO
Johann Michael Fehr, Hiera picra 13
Unproofread scanNot analysed yet
hîc sensimus) sed nec hoc unius generis est; Habetur enim illudii. Laeventulae folio, Matthioli artemisia marina, Lobel. Tabern. &Ant: Donat. de sempl. p. 21. luditqve foliis superioribus in aliqvot lacinias divisis; potissimùm si in hortos transferatur, hinc qvibusdam major est &minor, in instructissimo horto Academico Lipsiae olim ab Excellentissimo Botanico Leonhardo Ursino Collega desideratissimo sedulò culta &c. Datur item 2. Germanicum seu Misnense, Belgico haud absimile Clus. Pann. Belgicum autem; vulgare est. Cam. in Matth. &Clus. Pann. à qvo 2. Gallicum seu Narbonense haud multum abludit, ut ex Clusio id colligitur d. l. Gallilicum tamen Italicumve minus &graveolentius, qvod autem ad Oceanum Germanicum nascitur, minus graveolens &candidius esse testatur Bodaeus à Stapel. p. 1150. In hortos translatum feliciter provenit &non rarò arboris naturam induit. ib. p. 685. Huic qvoqve classi 5. commodè asscribitur planta ista à Nardo Antonio Reccho l. 6. rerum medicarum nov. Hisp. c. 48. sub nomine yztacchiat vel satis amari descripta, formâ &viribus absinthio similima, ut &absinthium 6. rubrum albumqve Chinense ex istius regni singularibus nuper eruta in Sinae &Europae mirandis.