# Hiera picra 13

Johann Michael Fehr, Hiera picra, IIDESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/13

hîc sensimus) sed nec hoc unius generis est; Habetur enim illudii. Laeventulae folio, Matthioli artemisia marina, Lobel. Tabern. & Ant: Donat. de sempl. p. 21. luditqve foliis superioribus in aliqvot lacinias divisis; potissimùm si in hortos transferatur, hinc qvibusdam major est & minor, in instructissimo horto Academico Lipsiae olim ab Excellentissimo Botanico Leonhardo Ursino Collega desideratissimo sedulò culta &c. Datur item 2. Germanicum seu Misnense, Belgico haud absimile Clus. Pann. Belgicum autem; vulgare est. Cam. in Matth. & Clus. Pann. à qvo 2. Gallicum seu Narbonense haud multum abludit, ut ex Clusio id colligitur d. l. Gallilicum tamen Italicumve minus & graveolentius, qvod autem ad Oceanum Germanicum nascitur, minus graveolens & candidius esse testatur Bodaeus à Stapel. p. 1150. In hortos translatum feliciter provenit & non rarò arboris naturam induit. ib. p. 685. Huic qvoqve classi 5. commodè asscribitur planta ista à Nardo Antonio Reccho l. 6. rerum medicarum nov. Hisp. c. 48. sub nomine yztacchiat vel satis amari descripta, formâ & viribus absinthio similima, ut & absinthium 6. rubrum albumqve Chinense ex istius regni singularibus nuper eruta in Sinae & Europae mirandis.

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
