# Hiera picra 130

Johann Michael Fehr, Hiera picra, 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/130

hoc non esse perpetuum, & se plurimos curâsse, sed paucos vidisse, qvi ejusmodi qvid passi sint: & addit Sennertus, se nunqvam id observare potuisse, egoqve ipse qvi menstruo ferè spatio isthòc morbo aliqvandò laboravi, tale qvid neqve in me, neqve in aliis pluribus similiter affectis hactenus memini. Viridi verò aut nigro ictero laborantes & lienosi plumbea plerunqve sunt & lividâ facie colorequequis. morticino, qvales olim in Caria ob gravius coelum fuisse memorantur, unde Stratonici citharoedi jocus natus, illic ambulare mortuos, qvòd omnes incolae mirificè pallerent facie tabificâ. Alex. ab Alex. dier. gen. l. 5. c. 25. Sed & illis unicum solatium est absinthium potum. Ad duritiem lienis absinthium coctum cataplasmetur. Petr. de Crescent. & Tabern. d. I. Nobilem qvendam sexagenarium capitis gravitate, vertigine, cum omnium actionum principum ignavia, flatuum ac cruditatum, in hypochondriis copiâ, cerebro & ventriculo frigidis &c. diu multumqve divexatum continuò S absinth. usu ab omnibus istis malis immunem redditum, memoriâ ingenioqve & vivido colore cum juvenibus decertâsse, author est Codronch. in d. saepius libelli praefatione, & ex diuturno solius absinthii usu qvosdam morbo hoc planè liberatos vidit Aëtius tetr. 2. s. 2. c. 10. Experti sumus idipsum anno 1655.

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
