Latin
134
Johann Michael Fehr, Hiera picra 134
Unproofread scanNot analysed yet
lapideo, succus exprimatur, affundatur serum caprinum &colentur Zviij pro 2. vicibus, praesertim si malum adhuc recens sit, ut hoc ipsum Eugalenus in iis, qvi diutius vino vel cerevisia absinthite convenienter usi sunt, observavit, concurrentibus qvoqve doloribus arthriticis vagis, vel ex iisdem pullulante paralysi aut contractura, tr. de scorb. p. 110. &alibi, &Martinius de scorbuto p. 244. 266. &sequque passim. Effectûs non minoris, at sub gratiori essentiae formâ assumi potest absinthium, qvam Drawitzius magnoperè extollit, ob felices ejusmodi curationes apud Lipsienses Splenetici Doctoris nomen adeptus tr. de dolor. scorbut. p. 164. Qvem seqvere, si felices qvoqve progressus facere velis; Est enim scorbutus veriutissimus ille Proteus, qvi sub, nescio, qvo suco &mentito schemate Omnia transformat sese in miracula rerum. Jam enim artus variè cruciat, somniqve delicias interrumpit; Modò capiti, dentibusqve infestus est, laterumqve tenuissimis membranis se insinuat; plerunqve verò in intestinis intestinum bellum gerit &internecinum saepius, cujus insultus leviter demulcere velle, est reviviscens hydrae caput abscindere, qvod morbus qvoqve convulsivus germana ejus soboles ad stuporem innuit, cujus illustre specimen dedimus in tract. de scorzonera.