Latin
QVAESTIONUM
Johann Michael Fehr, Hiera picra 159
Unproofread scanNot analysed yet
ciosè producere novit. Vide qvoqve Rosencreutz. tract. Germ. p. 111. Cumprimis autem Nobilissimi nostri Phosphori ampelographiam p. 638. ejusdemqve Gammaro logiam p. 156. &p. 241. &squque ubi plurima rariora. Clarissimus Rollsinccius ad non Entia refert. Chym. p. 442. III. Sales, qui dicuntur essentiales, ejus: dem sunt virtutis cum suo simplici: Omnes enim simplicis partes sub Qino hoc principio &qvidem puriùs adumbratae velut embryo qvidam latitare videntur hinc &V mercurialis &spiritus oleaqve Qea cum Se fixo &viva plantae forma, exinde, ut jam dictum, l. 2. eliciuntur: In hoc autem (Se fixo) merus (ut videtur) sal est, &salsa omnia; ideoqve &Ses volatiles, qui ab utroqve differunt &magis Arei, majorum etiam virium sunt, ac multum amari: Essentiales autem qvandoqve dulces reperiuntur, ut sactharum inprimis candisatum, qvod saepius in syrupis e. g. rosar. violar, endiviae &c, hctilium lateribus &fundo adhaerescens copiosè colligitur: Subdulces item, qvi in rob cerasorum acidodulcium, in sapa vini; subacidi, cremor ac crystall. Bri &qvi in succis ac syrupis acidis subsident, ut in succo &syrupo berberorum, acetosae, acetosellae, agrestae &c. qvi ideò in frigido facilè crassescunt, scunt, &aqva propria commodiùs, qvàm succo Se ejusmodi praegnante, diluuntur; sed eadem aqva non facilè solvuntur sales isti, imò scintillas qvandoqve emittunt, si fortiùs conterantur, ut saccharum candi.