Latin
QVAESTIONUM
Johann Michael Fehr, Hiera picra 163
Unproofread scanNot analysed yet
succis elegantius virescet: Oleis qvibusdam crassitiem addit frigus, qvibusdam fluxilitatem parit; Purpureis violis pallorem incutres superfuso Q phlegmate, mox fangvineus sese exseret color cum rubino certans, adde aquae s. certam qvantitatem smaragdivirorem in uno eodemqvee flosculo mirabere. VI. An crebrae fulgura fulminaque cerevisiam nostram anna 1652. pendulam reddiderint? De spirituum narcoticorum vi inter meteora dictum; Vinum autem vapescere &cerevisiam pendulam fieri nobis ferè hactenus insolitum qvid, illud Gallis in aestate &tempestuoso caelo, hoc Batavis freqventius, sive id fiat ob climatis tum sqvalorem, sive ob cellarum &vasorum neglectum: Ego utrumque hîc concurrere existimo, exploratum enim est, unicam fulguris coruscatione admissa corrumpi &cerevisiam in cadis &lac &emulsiones magistrales &c. Fulminis afflatu vina congelata esse ex Seneca &aliis constat; sed &coctorum nostrorum.