# Hiera picra 163

Johann Michael Fehr, Hiera picra, QVAESTIONUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-michael-fehr/hiera-picra/163

succis elegantius virescet: Oleis qvibusdam crassitiem addit frigus, qvibusdam fluxilitatem parit; Purpureis violis pallorem incutres superfuso Q phlegmate, mox fangvineus sese exseret color cum rubino certans, adde aquae s. certam qvantitatem smaragdivirorem in uno eodemqvee flosculo mirabere. VI. An crebrae fulgura fulminaque cerevisiam nostram anna 1652. pendulam reddiderint? De spirituum narcoticorum vi inter meteora dictum; Vinum autem vapescere & cerevisiam pendulam fieri nobis ferè hactenus insolitum qvid, illud Gallis in aestate & tempestuoso caelo, hoc Batavis freqventius, sive id fiat ob climatis tum sqvalorem, sive ob cellarum & vasorum neglectum: Ego utrumque hîc concurrere existimo, exploratum enim est, unicam fulguris coruscatione admissa corrumpi & cerevisiam in cadis & lac & emulsiones magistrales &c. Fulminis afflatu vina congelata esse ex Seneca & aliis constat; sed & coctorum nostrorum.

---

Johann Michael Fehr, Hiera picra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hiera_picra.
